FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221  
222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   >>   >|  
am, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram, duo quaedam; unum prope te, alterum prope nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset. {229} [Sidenote: VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.] 8. Sed illud coelum coeli tibi, Domine; [Sidenote: Ps. 113, 15.]_terra autem quam dedisti filiis hominum_ cernendam atque tangendam, non erat talis* qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut*, [Sidenote: Gen. 1, 2.]_Tenebrae erant super abyssum_, id est, magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde faceres magna quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc coelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 6. 7.]_Fiat; et sic est factum._ Quod firmamentum vocasti coelum; sed coelum terrae hujus et maris quae fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiae quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed coelum coeli hujus; quia _in principio feceras coelum et terram_. Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia _invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum_*: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres haec omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis. [Sidenote: IX. Cur absque dierum mentione scriptum est, Deum fecisse in principio coelum et terram.] 9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse _in principio coelum et terram_, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aetern
PREV.   NEXT  
|<   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221  
222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   >>   >|  



Top keywords:

coelum

 

fecisti

 
Sidenote
 

terram

 

principio

 
incomposita
 

feceras

 
hominum
 
abyssum
 

abyssus


firmamentum
 

materies

 

invisibilis

 

constat

 

fecisse

 

tempora

 

faceres

 

informi

 

alterum

 
informis

magnum
 

quiddam

 

quoniam

 
nihilo
 
Domine
 

invisibili

 

informitate

 
parvum
 

tenebrae

 

omnipotens


quibus
 

apparet

 

sentiri

 
dinumerari
 

mutabilitas

 

mutabilis

 

mundus

 

terrae

 

vocasti

 
factum

tertio

 
facienda
 

possunt

 
parvam
 
speciem
 

visibilem

 
materiae
 

temporibus

 

diebus

 
commemorat