FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261  
262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   >>   >|  
quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis misistis_. Ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet, et _repullulasse_ laetatur tanquam revirescente fertilitate agri. 41. Numquid propter usus suos, quia dixit, _Usibus meis misistis_? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: [Sidenote: Phil. 4, 17.]_Non quia quaero datum, sed requiro fructum_*. Didicit a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur haec necessaria; veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait _Magister bonus, Qui susceperit prophetam_, tantum, sed addidit, _in nomine prophetae_: neque ait tantum, _Qui susceperit justum_; sed addidit, _in nomine justi_. Ita quippe ille _mercedem {274} prophetae_, iste _mercedem justi accipiet_. Nec solum ait, [Sidenote: Mat. 10, 41. 42.]_Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis_; sed addidit, _tantum in nomine discipuli_. Et sic adjunxit: _Amen dico vobis, non perdet mercedem suam_. Datum est, _suscipere prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquae frigidae_ discipulo; fructus autem, _in nomine prophetae, in nomine justi, in nomine discipuli_ hoc facere. [Sidenote: 3 Reg. 17.]Fructu pascitur Elias a vidua sciente quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato pascebatur. Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi. [Sidenote: XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.] 42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine: cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quae nomine _piscium_ et _cetorum_ significari credimus*, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo usu praesentis vitae adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent; nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi haec sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, laetantur. Inde quippe animus pascitur, unde laetatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta. [Sidenote: XXVIII. In ver. 31: _Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde_ &c.] 43. Et vidisti, Deus, omnia quae fe
PREV.   NEXT  
|<   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261  
262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   >>   >|  



Top keywords:

nomine

 

Sidenote

 

fructum

 

tantum

 

addidit

 

mercedem

 
prophetae
 
necessaria
 

suscipere

 

discipuli


prophetam

 

justum

 

quippe

 

susceperit

 

frigidae

 

misistis

 

calicem

 

pasceret

 

propter

 
pisces

gaudet

 

laetatur

 

pascebatur

 

pascitur

 

propterea

 

significetur

 

aliquo

 

adjuvandos

 
Ideoque
 

lucrandis


praesentis

 

initiorum

 

homines

 

piscium

 

corporaliter

 
suscipiunt
 

credimus

 

cetorum

 

idiotae

 

reficiendos


sacramenta

 
quibus
 

initiandis

 

magnalia

 

Domine

 

miraculorum

 
infideles
 

significari

 

germinat

 
vescuntur