FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265  
266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   289   290   >>   >|  
Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia _bona sunt_ singula, et _omnia bona valde_, in Verbo tuo, in Unico tuo; _coelum et terram_, caput et corpus Ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora, sine mane et vespera. Ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exsequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres; quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et _Spiritus tuus_ bonus _superferebatur_ ad subveniendum nobis _in tempore opportuno_: et justificasti impios, et _distinxisti_ eos ab iniquis; et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi dociles essent, et inferiores qui eis subderentur; et _congregasti_ societatem infidelium in _unam_ conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda coelestia. Et inde accendisti quaedam _luminaria in firmamento_, verbum vitae habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum _secundum firmamentum_ Libri tui, quibus etiam fideles _benedicerentur_, ex materia corporali produxisti: et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti*; atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius {279} auctoritatis humanae ad imitandum indigentem, renovasti _ad imaginem et similitudinem_ tuam: praestantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti; omnibusque tuis ministeriis[383] perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera praeberi voluisti. Haec omnia videmus, et _bona sunt valde_, quoniam tu ea _vides_ in nobis, _qui Spiritum_, quo ea videremus, et in eis te amaremus, _dedisti_ nobis. [Sidenote: XXXV. Optat pacem.] 50. Domine Deus, pacem[384] da nobis (omnia enim praestitisti nobis); pacem quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera*. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et _mane_ quippe in eis _factum est, et vespera_. [Sidenote: XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.] 51. _Dies_ autem _septimus_ sine vespera est, nec habet occasum, quia _sanctificasti eum_ ad permansionem sempiternam; ut id quod tu post _opera tua
PREV.   NEXT  
|<   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265  
266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   289   290   >>   >|  



Top keywords:

vespera

 

fideles

 

Sidenote

 

ordine

 

fidelium

 

nostra

 
quoniam
 
sabbati
 

quippe

 

voluisti


fructuosa

 

deinde

 

futurum

 

perficiendos

 

ministeriis

 

animam

 

omnibusque

 

fidelibus

 

temporales

 
necessariis

eisdem

 

nullius

 

auctoritatis

 

humanae

 

imitandum

 

subditam

 

mentem

 

continentiae

 
vigore
 

formasti


ordinatos

 

affectus

 

rationabilem

 

intellectui

 

actionem

 
tanquam
 

feminam

 

praestantique

 

renovasti

 

indigentem


imaginem

 
similitudinem
 

praeberi

 

subdidisti

 

sequatur

 

septimum

 
peractis
 

transiturus

 

factum

 
septimus