FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264  
265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   289   >>   >|  
m quibus constat vel universa mundi moles, vel universa omnino creatura, videmus _lucem factam, divisamque a tenebris_. Videmus _firmamentum coeli_: sive inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores[380], primarium corpus mundi; sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur coelum, per quod vagantur volatilia coeli inter aquas quae vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam noctibus rorant, et has quae in terris graves fluitant. Videmus _congregratarum aquarum_ speciem per campos maris; et _aridam terram_, vel nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarum quoque atque arborum materiem. Videmus _luminaria_ fulgere desuper; _solem_ sufficere _diei, lunam et stellas_ consolari _noctem_ atque his omnibus notari et significari _tempora_. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit[381]. Videmus terrenis animalibus faciem terrae decorari; hominemque ad _imaginem et similitudinem tuam_ cunctis irrationabilibus animantibus, ipsa tua _imagine ac similitudine_, hoc est rationis et intelligentiae virtute, praeponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet; sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationalis intelligentiae parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actionis ad concipiendam[382]* de ratione mentis recte agendi solertiam. Videmus haec et singula bona, et omnia bona valde. {278} [Sidenote: XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.] 48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te*, ut laudent te opera tua, quae habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua*, vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit coeli et terrae materies, aliud coeli et terrae species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla morae intercapedine, sequeretur. [Sidenote: XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.] 49.
PREV.   NEXT  
|<   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264  
265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   289   >>   >|  



Top keywords:

Videmus

 

speciem

 

terrae

 

nihilo

 

materia

 

omnino

 
partim
 
factam
 

Sidenote

 

quidem


aquarum

 

universa

 

amemus

 

quemadmodum

 

intelligentiae

 

naturam

 

concreata

 

materiem

 

habent

 
laudent

XXXIII

 

Laudent

 

actionis

 

corporis

 

masculino

 

feminam

 

haberet

 

rationalis

 
subjiceretur
 

subjicitur


agendi

 

solertiam

 

mentis

 

ratione

 

appetitus

 
initium
 

concipiendam

 

singula

 

vesperam

 

species


materies

 
informi
 

utrumque

 

temporis

 

interpositione

 

formasti

 
fecisti
 

materiam

 

creationis

 
Totius