FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263  
264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   >>   >|  
isse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt haec, quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis. [Sidenote: XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.] 46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quaecumque propter te placent, tu in eis places*; et quae per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. [Sidenote: 1 Cor. 2, 11. 12.]_Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem_, inquit, _non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis_. Et admoneor ut dicam: "Certe _nemo scit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei_. Quomodo ergo scimus et nos quae a Deo donata sunt nobis?" Respondetur mihi quoniam quae per ejus Spiritum scimus, etiam sic _nemo scit, nisi Spiritus Dei_. Sicut enim recte dictum est, [Sidenote: Mat. 10, 20.]_Non enim vos estis qui loquimini_, eis qui in Dei Spiritu loquerentur; sic recte dicitur, 'Non vos estis qui scitis,' eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, 'Non vos estis qui videtis,' eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei _vident quia bonum est_, non ipsi, sed Deus _videt quia bonum est_. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt; aliud, ut quod bonum est, _videat_ homo _quia bonum est_; (sicut multis tua creatura placet _quia bona est_, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt;) aliud autem, ut cum aliquid _videt_ homo _quia bonum est, Deus_ in illo _videat quia bonum est_; ut scilicet ille ametur in eo quod fecit[379], qui non amaretur {277} nisi per Spiritum* quem dedit; [Sidenote: Rom. 5, 5.]_quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis_, per quem _videmus quia bonum est_ quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est*. [Sidenote: XXXII. Compendio enarrat opera Dei.] 47. Gratias tibi, Domine. Videmus _coelum et terram_, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque creaturam; atque in ornatu* harum partiu
PREV.   NEXT  
|<   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263  
264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   >>   >|  



Top keywords:

Spiritum

 

vident

 

Sidenote

 

Spiritu

 

quoniam

 

quidquid

 
Spiritus
 
placent
 

places

 

aliquo


scimus

 

dicitur

 

donata

 

hominis

 

videat

 

terram

 

volunt

 

scilicet

 

ametur

 
quaeque

aliquid

 

quibus

 

quisque

 

hostilem

 

quales

 

supradicti

 

placet

 

amaretur

 
creatura
 

multis


radicibus

 

animantia

 

corporalem

 

partem

 

coelum

 
Videmus
 

Gratias

 

Domine

 

superiorem

 

inferiorem


partiu

 
ornatu
 

creaturam

 

spiritualem

 

corporalemque

 

enarrat

 
charitas
 

diffusa

 

cordibus

 
carnes