FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262  
263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   >>   >|  
cisti, et _ecce bona valde_; quia et nos videmus* ea, et _ecce omnia bona valde_. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud* _vidisti quia bonum est_. Septies numeravi scriptum esse _te vidisse quia bonum est quod fecisti_: et hoc octavum est, quia _vidisti omnia quae fecisti; et ecce_ non solum bona, sed etiam _valde bona_ tanquam simul omnia. Nam singula tantum _bona_ erant; simul autem _omnia_ et _bona_, et _valde_. Hoc dicunt* etiam pulchra quaeque corpora; quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum, quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint[375]. {275} [Sidenote: XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.] 44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora, per quae intelligerem quod toties videris quae fecisti, et dixi: "O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti* eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quae fecisti te _vidisse quia bona sunt_; et cum ea numerarem, inveni quoties?" Ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: "O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia aequali mecum aeternitate consistit. Sic ea quae vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quae vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico." [Sidenote: XXX. Manichaeorum deliria.] 45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam[376] quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas coelorum et compositiones siderum: et haec non de tuo[377], sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis[378] mundana moenia molireris, ut ea {276} constructione devincti*, adversus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te, nec omnino compeg
PREV.   NEXT  
|<   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262  
263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   >>   >|  



Top keywords:

temporaliter

 

fecisti

 

quoniam

 

Scriptura

 
Sidenote
 
inveni
 

octies

 

videris

 

visione

 

Domine


Spiritum

 
fecisse
 

tempora

 

pulchra

 
vidisse
 

vidisti

 
singula
 
dicunt
 
videatis
 

quemadmodum


dicatis

 

deliria

 
dulcedinis
 

veritate

 

intellexi

 
stillam
 

elinxi

 

audivi

 
Manichaeorum
 
tempus

accidit
 

aequali

 
dixisses
 
fierent
 

aeternitate

 

videtis

 

singulis

 

quidam

 
dicitis
 

generibus


operum

 
consistit
 

tuorum

 

quibus

 

moenia

 

molireris

 

constructione

 

mundana

 

contexeres

 

hostibus