FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266  
267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   289   290   291   >>   >|  
bona valde_, quamvis ea quietus feceris, _requievisti septimo die_, hoc praeloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitae aeternae requiescamus in te. [Sidenote: XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.] 52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos[385]. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus*, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore. [Sidenote: XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.] 53. Nos itaque ista quae fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia _bona sunt_: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore {280} autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna; post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus: tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: [Sidenote: Mat. 7, 8.]sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur. Amen. * * * * * {281} AUGUSTINIANI ANNALES, SIVE COMPENDIOSA S. AUGUSTINI VITA CUM SUIS ANNORUM NOTIS. * * * * * PRAECIPUA FACTA. Ann. Aer. vulg. 354. Augustinus Thagastae nascitur, Patricio patre, matre Monnica, die decima tertia Novembris; et paulo post catechumenis ascribitur. 370. Sextum decimum aetatis annum agens, studiis intermissis, ex otio in luxuriam incidit. Mox Carthagine studens rhetoricae, libidinosi amoris laqueo irretitur. 371. Patricius moritur, et Augustinus patre orbatus alitur Carthagine sumptibus matris et ope Romaniani. 372. Cum secundum Carthagine annum degeret, filium Adeodatum ex concubina suscipit. 374. In Manichaeorum haeresim labitur, et complures ex familiaribus suis in eam pellicit: casum ejus deflet Monnica, et re
PREV.   NEXT  
|<   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266  
267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287   288   289   290   291   >>   >|  



Top keywords:

tempus

 

tempore

 

Carthagine

 

semper

 

Sidenote

 

operaris

 
videmus
 
Augustinus
 

quemadmodum

 

homini


quietus

 

angelus

 

Monnica

 

nostra

 

vidisti

 

Patricio

 

decima

 

tertia

 

Novembris

 
Thagastae

nascitur

 

accipietur

 

invenietur

 

pulsetur

 

quaeratur

 

hominum

 

angelo

 

petatur

 
aperietur
 

ANNORUM


PRAECIPUA

 

AUGUSTINI

 

AUGUSTINIANI

 

ANNALES

 

COMPENDIOSA

 
libidinosi
 

concubina

 

Adeodatum

 

suscipit

 

filium


degeret

 
Romaniani
 

secundum

 

Manichaeorum

 

haeresim

 

deflet

 
pellicit
 

labitur

 

complures

 
familiaribus