FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260  
261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   >>   >|  
tetur!_ Ista enim debentur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum mysteriorum; et ita eis debentur, tanquam _hominibus_. Debentur eis autem sicut _animae vivae_, praebentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debentur eis tanquam _volatilibus_, propter benedictiones eorum quae _multiplicantur super terram_, quoniam [Sidenote: Ps. 18, 5.]_in omnem terram exivit sonus eorum_. [Sidenote: XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.] 39. Pascuntur autem his escis qui laetantur eis; nec illi laetantur eis [Sidenote: Phil. 3, 19.]_quorum Deus venter est_. Neque enim in illis qui praebent ista, ea quae dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui Deo serviebat, non [Sidenote: Rom. 16, 18.]_suo ventri_, video plane unde gaudeat; video, et congratulor ei valde. _Acceperat_ enim a Philippensibus, quae _per Epaphroditum_ miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, _Gavisus sum_, inquit, {273} _magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo et sapiebatis; taedium autem habuistis_. Isti ergo diuturno taedio marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis; et gaudet eis quia _repullularunt_, non sibi quia ejus indigentiae subvenerunt. Ideo secutus ait: [Sidenote: Phil. 4, 10-13.]_Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat_. 40. Unde ergo* gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo _renovate in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit te_, et _anima viva_ tanta continentia, et lingua [Sidenote: 1 Cor. 14, 2.]_volatilis, loquens mysteria_? Talibus quippe animantibus ista esca debetur. Quid est quod te pascit? Laetitia. Quod sequitur audiamus. _Verumtamen_, inquit, _bene fecistis, communicantes tribulationi meae_. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia relaxata est, qui dicit tibi, _In tribulatione dilatasti mihi_: quia et [Sidenote: Ps. 4, 2.]_abundare et penuriam pati[374] novit in te qui confortas_ eum. _Scitis enim_, inquit, [Sidenote: Phil. 4, 14, 16.]_et vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;
PREV.   NEXT  
|<   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260  
261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   285   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

gaudet

 

abundare

 

debentur

 

inquit

 

penuriam

 
loquens
 
gaudes
 

pascitur

 

gaudeat


laetantur

 

continentia

 

tanquam

 

quoniam

 

terram

 

agnitionem

 

renovate

 

didici

 

aliquid

 
secundum

imaginem

 

quibus

 

creavit

 

confortat

 

omnibus

 

possum

 

satiari

 

esurire

 
imbutus
 

pasceris


sufficiens

 

habere

 

quippe

 

confortas

 

Scitis

 
Philippenses
 

dilatasti

 

relaxata

 

tribulatione

 

principio


Evangelii

 
ratione
 

accepti

 

communicavit

 

Ecclesia

 

Macedonia

 
profectus
 

angustia

 

benefecerunt

 
animantibus