FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259  
260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   >>   >|  
tiam, tanquam in _anima viva_. In his omnibus nanciscimur multitudines, et ubertates, et incrementa: sed quod ita _crescat et multiplicetur_, ut una res multis modis enuntietur, et una enuntiatio multis modis intelligatur, non invenimus, nisi in signis corporaliter editis, et rebus intelligibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita, generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis; res autem intelligibiliter excogitatas, generationes humanas propter rationis fecunditatem intelligimus. Et ideo credimus utrique eorum* generi dictum esse abs te, Domine, _Crescite et multiplicamini_. In hac enim benedictione, concessam nobis a te potestatem ac facultatem accipio, et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis {272} modis intelligere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquae maris, quae non moventur nisi variis* significationibus: sic et fetibus humanis impletur et terra; cujus ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio. [Sidenote: XXV. In ver. 29: _Ecce dedi vobis omnem herbam ... in escam_, &c.] 38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu [Sidenote: Rom. 3, 4.]_sis veritas, omnis autem homo mendax_. Et ideo qui [Sidenote: Joh. 8, 44.]_loquitur mendacium, de suo loquitur_. Ergo ut verum loquar, de tuo loquar*. Ecce dedisti nobis _in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi_. Nec nobis solis, sed _et omnibus avibus coeli, et bestiis terrae_, atque serpentibus*; piscibus autem et cetis magnis non dedisti haec. Dicebamus enim eis terrae fructibus significari, et in allegoria figurari opera misericordiae, quae hujus vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius [Sidenote: 2 Tim. 1, 16.] _Onesiphorus_, cujus _domui dedisti misericordiam, quia frequenter_ Paulum tuum _refrigeravit, et catenam ejus non erubuit_. Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui [Sidenote: 2 Cor. 11, 9.]_quod_ ei _deerat, suppleverunt ex Macedonia_. Quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: [Sidenote: 2 Tim. 4, 16.]_In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis impu
PREV.   NEXT  
|<   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259  
260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   284   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

multis

 

dedisti

 

propter

 

dicere

 

terrae

 
Domine
 
fructum
 

generationes

 

inspirante


omnibus

 

loquitur

 

corporaliter

 

loquar

 

intelligibiliter

 

avibus

 

sativi

 

veritas

 

piscibus

 
serpentibus

bestiis

 

mendax

 

sativum

 

seminans

 

terram

 

lignum

 

seminis

 

mendacium

 
suppleverunt
 

deerat


Macedonia

 

Quomodo

 

quaedam

 

fratres

 

fructificaverunt

 
debitum
 

adfuit

 

dereliquerunt

 

defensione

 

dederunt


fecerunt

 
misericordiae
 

necessitatibus

 

fructifera

 

exhibentur

 

figurari

 
Dicebamus
 

fructibus

 

significari

 
allegoria