FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258  
259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   >>   >|  
terrae. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est, nec bestiis et serpentibus, _Crescite et multiplicamini_; cum haec quoque omnia, sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur, genusque custodiant. 36. Quid igitur dicam, lumen meum Veritas? "quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est?" Nequaquam, Pater pietatis; absit ut hoc dicat servus Verbi tui. Et si ego non intelligo quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intelligentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti, Deus meus. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, Domine, non incassum te ita locutum, neque silebo quod mihi lectionis hujus occasio suggerit. Verum est enim, nec video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi enim {271} multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intelligitur; et multipliciter mente intelligi, quod uno modo per corpus significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis, et innumerabilibus linguis, et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis, corporaliter enuntiatur! ita _crescunt et multiplicantur_ fetus aquarum. Attende iterum quisquis haec legis; ecce quod uno modo Scriptura effert*, et vox personat, [Sidenote: Gen. 1, 1.]_In principio fecit Deus coelum et terram_; nonne multipliciter intelligitur, non errorum fallacia, sed verarum intelligentiarum generibus? ita _crescunt et multiplicantur_ fetus hominum. 37. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus; ad omnia quae de seminibus gignuntur, convenit verbum, _Crescite et multiplicamini_. Si autem figurate posita ista tractemus, quod potius arbitror intendisse Scripturam, quae utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit; invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritualibus atque corporalibus, tanquam in _coelo_ et in _terra_; et in animis justis et iniquis, tanquam in _luce_ et _tenebris_; et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tanquam in _firmamento_ quod solidatum est _inter aquam et aquam_; et in societate amaricantium populorum, tanquam in _mari_; et in studio animarum piarum, tanquam in _arida_; et in operibus misericordiae secundum praesentem vitam, tanquam in _herbis seminalibus et lignis fructiferis_; et in _spiritualibus donis manifestatis ad utilitatem_, sicut in _luminaribus coeli_; et in affectionibus* formatis ad temperan
PREV.   NEXT  
|<   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258  
259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   283   >>   >|  



Top keywords:

tanquam

 

multipliciter

 

multiplicantur

 

spiritualibus

 

innumerabilibus

 

corpus

 
crescunt
 
intelligitur
 

hominum

 

herbis


lignis

 

multiplicamini

 

dictum

 

Crescite

 

naturas

 

utilitatem

 

manifestatis

 

Itaque

 

cogitemus

 
gignuntur

convenit

 

verbum

 

seminibus

 

proprie

 

fructiferis

 

seminalibus

 

allegorice

 

generibus

 
Sidenote
 

principio


formatis

 

temperan

 

Scriptura

 

effert

 

personat

 
coelum
 

verarum

 

intelligentiarum

 

fallacia

 

errorum


affectionibus

 
terram
 

luminaribus

 

figurate

 

tenebris

 

piarum

 
animarum
 

iniquis

 

justis

 
operibus