FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257  
258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   >>   >|  
t quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus? 34. Ideoque _homo_ quem _fecisti ad imaginem_ tuam, non accepit potestatem _luminarium coeli_, neque ipsius occulti coeli, neque _diei et noctis_, quae ante coeli constitutionem vocasti, neque _congregationis aquarum quod est mare_; sed accepit _potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram_. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem quod perperam invenerit; sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in _aquis multis_ misericordia tua; sive in ea qua ille _piscis_[373] exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui {270} tanquam _sub firmamento_ volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis, causa est _abyssus_ saeculi, et caecitas carnis, qua* cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita quamvis _multiplicentur volatilia super terram_, ex aquis tamen originem ducunt. _Judicat_ etiam _spiritualis_, approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tanquam terra _fructifera_, et de _anima viva_ mansuefactis affectionibus, in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de his quae per sensum corporis percipiuntur. De his enim _judicare_ nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet. [Sidenote: XXIV. In ver. 28: _Et benedixit eos Deus dicens, Crescite_, &c.] 35. Sed quid est hoc, et quale mysterium est? Ecce _benedicis homines_, o Domine, _ut crescant et multiplicentur, et impleant terram_. Nihilne nobis ex hoc innuis ut intelligamus aliquid? Cur non ita benedixeris _lucem_ quam _vocasti diem_, nec _firmamentum coeli_, nec _luminaria_, nec _sidera_, nec _terram_, nec _mare_? Dicerem te, Deus noster qui nos _ad imaginem_ tuam _creasti_, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri; nisi hoc modo benedixisses et pisces et cetos ut _crescerent, et multiplicarentur, et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram_. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semetipsis propagantur; si eam reperirem in arbustis, et frutetis et in pecoribus
PREV.   NEXT  
|<   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257  
258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   282   >>   >|  



Top keywords:

terram

 

potestatem

 

perperam

 

multiplicentur

 

volatilia

 

Judicat

 
invenerit
 
tanquam
 

signis

 

omnium


quibus

 

dicerem

 

multiplicarentur

 

vocasti

 

imaginem

 

accepit

 

Sidenote

 

benedixit

 

dicens

 
gignendo

semetipsis

 

propagantur

 

Crescite

 

jejuniis

 

castitate

 

cogitationibus

 

pecoribus

 

affectionibus

 
mansuefactis
 

eleemosynis


fructifera

 

frutetis

 

arbustis

 

judicare

 

mysterium

 
dicitur
 

percipiuntur

 

corporis

 

reperirem

 

sensum


corrigendi

 
implerent
 

creasti

 

genera

 

pertinere

 

noster

 
benedictionis
 

voluisse

 

largiri

 
proprie