FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256  
257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   >>   >|  
ol. 3, 10.]_renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum_: et [Sidenote: 1 Cor. 2, 15.]_spiritualis_ effectus _judicat omnia_, quae utique judicanda sunt; _ipse autem a nemine judicatur_. [Sidenote: XXIII. In eumdem versiculum: _Et praescit piscibus maris_ &c. De quibus christianus judicet.] 33. Quod autem _judicat omnia_, hoc est quod _habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et_ omnium _pecorum_ et ferarum, _et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram_. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem [Sidenote: 1 Cor. 2, 14.]_percipit quae sunt Spiritus Dei_. Alioquin _homo in honore {269} positus, non intellexit; [Sidenote: Ps. 48, 13.]comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis_. Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam quam dedisti ei, quoniam [Sidenote: Eph. 2, 10.]_tuum sumus figmentum, creati in operibus bonis_, non solum qui spiritualiter praesunt, sed etiam hi* qui spiritualiter subduntur eis qui praesunt ([Sidenote: Gen. 1, 27.]_Masculum enim et feminam fecisti hominem_ hoc modo in gratia tua spirituali, ubi secundum sexum corporis [Sidenote: Gal. 3, 28.]_non est masculus et femina_; quia _nec Judaeus, neque Graecus, nec servus, neque liber_): _spirituales_ ergo, sive qui praesunt, sive qui obtemperant, spiritualiter [Sidenote: 1 Cor. 2, 15.]_judicant_: non de cognitionibus spiritualibus, quae _lucent in firmamento_ (non enim oportet de tam sublimi auctoritate judicare); neque enim* de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic enim homo, licet jam [Sidenote: Col. 3, 10.]_spiritualis_ et _renovatus in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum_; [Sidenote: Jac. 4, 11.]_factor_ tamen _legis_ debet esse, non _judex_. Neque de illa distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut [Sidenote: Mat. 7, 20.]_ex fructibus eorum cognoscamus eos_: sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et [Sidenote: Ps. 49, 2.]_vocasti_ in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis hujus saeculi populis quanquam* [Sidenote: 1 Cor. 5, 12.]_spiritualis_ homo _judicat_. _Quid enim_ ei _de his qui foris sunt judicare_, ignoranti quis inde venturus sit in dulcedinem gratiae tuae, e
PREV.   NEXT  
|<   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256  
257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   281   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

judicat

 

secundum

 

praesunt

 
spiritualiter
 
spiritualis
 

omnium

 

judicare

 

operibus

 

noster


quoniam

 
intellectum
 

imaginem

 

agnitione

 
creavit
 

nostris

 
aspectibus
 
dictum
 
veraciterque
 

gratiae


dulcedinem

 

renovatus

 
venturus
 

clausum

 

nostrum

 
firmamento
 

oportet

 

sublimi

 
lucent
 
spiritualibus

judicant
 

cognitionibus

 
auctoritate
 
submittimus
 

certumque

 

etiamsi

 

habemus

 

ignoranti

 
fructibus
 

cognoscamus


populis

 
quanquam
 

Domine

 

turbidis

 

occulto

 

antequam

 

fieret

 

saeculi

 

divisisti

 

vocasti