FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255  
256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   >>   >|  
erunt in anima viva* _bestiae bonae_ in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens: [Sidenote: Eccl. 3, 19.]_In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligeris._ Et [Sidenote: 1 Cor. 8, 8.]_pecora bona, neque si manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia_: et _serpentes_ boni, non perniciosi ad nocendum, sed [Sidenote: Mat. 10, 16.]_astuti_ ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut [Sidenote: Rom. 1, 20.]_per ea quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas_. Serviunt enim rationi haec animalia[371], cum a progressu mortifero cohibita vivunt et _bona sunt_. {268} [Sidenote: XXII. In ver. 26: _Faciamus hominem ad imaginem_ &c. Renovatio mentis.] 32. Ecce enim, Domine Deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab _amore saeculi_, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse _anima vivens_ bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quod per Apostolum tuum dixisti, _Nolite conformari huic saeculo_; consequitur et illud quod adjunxisti statim et dixisti, _Sed reformamini in novitate mentis vestrae_: non jam _secundum genus_, tanquam imitantes praecedentem proximum, et* ex hominis melioris auctoritate viventes, (neque enim dixisti, "Fiat homo secundum genus;" sed, [Sidenote: Gen. 1, 26.]_Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram_; ut nos _probemus quae sit voluntas_ tua. Ad hoc enim [Sidenote: 1 Cor. 4, 15.]_dispensator_ ille tuus _generans per Evangelium filios_, ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret, et tanquam nutrix foveret: [Sidenote: 1 Thess. 2, 7.]_Reformamini_, inquit, _in novitate mentis vestrae [Sidenote: Rom. 12, 2.]ad probandum vos* quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum_. Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, _Faciamus hominem._ Nec dicis, Secundum genus; sed, _Ad imaginem et similitudinem nostram._ Mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine [Sidenote: Jer. 31, 34. Heb. 8, 11.]_demonstratore_ non indiget, ut suum genus imitetur; sed te _demonstrante probat_ ipse _quae sit voluntas_ tua, _quod bonum et beneplacitum et perfectum_: et doces eum* jam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis[372]. Ideoque pluraliter dicto, _Faciamus hominem_, singulariter tamen infertur, [Sidenote: Gen. 1, 27.]_Et fecit Deus hominem_; et pluraliter dicto, _Ad imaginem nostram_, singulariter infertur, _ad imaginem Dei_. Ita homo [Sidenote: C
PREV.   NEXT  
|<   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255  
256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   280   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

imaginem

 

hominem

 

Faciamus

 

nostram

 

dixisti

 
mentis
 
voluntas
 

vivendo

 

noster


tanquam

 

Ideoque

 

perfectum

 

beneplacitum

 

pluraliter

 

infertur

 

singulariter

 

secundum

 

vestrae

 
similitudinem

novitate

 

manducaverint

 

homine

 

mansuetudine

 

haberet

 

parvulos

 

semper

 

filios

 
nutriret
 

nutrix


inquit

 

probandum

 

Reformamini

 

foveret

 

Evangelium

 
probemus
 

perfice

 

dispensator

 

generans

 

demonstrante


probat

 
imitetur
 

demonstratore

 

indiget

 

unitatem

 

Trinitatis

 
unitatis
 

Trinitatem

 

capacem

 
videre