FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254  
255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   >>   >|  
rofundo in ea [Sidenote: Ps. 22, 5.]_mensa_ quam _parasti in conspectu credentium_; ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa exstitit; sed et fideles exhortantur, et benedicuntur ab eis* multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumit* exordium, quia non prodest nisi jam fidelibus continere se ab amore hujus saeculi, ut anima eorum tibi viva quae [Sidenote: 1 Tim. 5, 6.]_mortua_ erat _in deliciis vivens_, deliciis, Domine, mortiferis; nam tu puri cordis vitales deliciae. 30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta* sit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum; talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum [Sidenote: Gen. 3, 8.]_se abscondunt a facie_ tua et fiunt abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi; et sint forma fidelibus, vivendo coram eis, et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt: [Sidenote: Ps. 68, 33.]_Quaerite Dominum, et vivet anima vestra_, ut _producat terra animam viventem_. [Sidenote: Rom. 12, 2.]_Nolite conformari huic saeculo_, {267} continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quae appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a [Sidenote: 1 Tim. 6, 20.]_fallaci nomine scientiae_; ut sint bestiae mansuetae, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio libidinis, et venenum curiositatis, motus sunt animae mortuae; quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam [Sidenote: Jer. 2, 13.]_discedendo a fonte vitae_ moritur[370], atque ita suscipitur a praetereunte saeculo, et [Sidenote: Rom. 12, 2.]_conformatur ei_. 31. Verbum autem tuum, Deus, _fons vitae_ aeternae est, et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, _Nolite conformari huic saeculo_; ut _producat terra_, in _fonte vitae, animam viventem_, in verbo tuo per [Sidenote: 1 Cor. 11, 1.]Evangelista tuos animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim _secundum genus_, quoniam aemulatio viri ab amico est: [Sidenote: Gal. 4, 12.]_Estote_, inquit, _sicut ego; quia et ego sicut vos_. Ita
PREV.   NEXT  
|<   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254  
255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

moritur

 

animam

 

saeculo

 

producat

 

viventem

 
fidelibus
 
animae
 

conformari

 

deliciis


Nolite

 

quoniam

 

immani

 

pecora

 

imitando

 

feritate

 

Continete

 

imitatores

 

Christi

 
appetendo

mansuetae

 

superbiae

 

scientiae

 

nomine

 

bestiae

 

luxuriae

 

inerti

 

voluptate

 
Evitando
 

fallaci


continete

 

vestra

 

inquit

 

Estote

 

Dominum

 
Quaerite
 

edomita

 

secundum

 

aemulatio

 

continentem


discedendo

 
ideoque
 

praeterit

 

cohibetur

 

discessus

 

audiunt

 
aeternae
 

Verbum

 

conformatur

 
suscipitur