FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253  
254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   >>   >|  
tanquam lumina _sapientiae et scientiae_, earumdem rerum sunt operationes corporales multae ac variae; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, Deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur[367]. Aquae produxerunt haec; sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in Evangelio tuo; quoniam ipsae aquae ista ejecerunt, quarum amarus languor fuit causa ut in tuo verbo ista procederent. 28. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior qui fecisti omnia: a quo* si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero ejus salsugo maris, genus humanum profunde curiosum, et procellose tumidum, et instabiliter fluidum; atque ita non opus esset ut in _aquis multis_ corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi, non ultra proficerent, nisi spiritualiter vivesceret anima gradu alio, et post initii verbum in consummationem respiceret. [Sidenote: XXI. In ver. 24: _Producat terra animam vivam &c._] 29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta ejecit*, non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim [Sidenote: Joh. 3, 5.]_intratur_ aliter _in regnum coelorum_ ex illo quo instituisti ut sic intretur: nec {266} magnalia mirabilium quaerit quibus fiat fides; neque enim [Sidenote: Joh. 4, 48.]_nisi signa et prodigia viderit, non credit_, cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris; et [Sidenote: 1 Cor. 14, 22.]_linguae in signo* sunt non fidelibus, sed infidelibus_. Nec isto igitur genere _volatili_, quod verbo tuo _produxerunt aquae_, opus habet [Sidenote: Ps. 135, 6.]_terra_ quam _fundasti super aquas_[368]. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut* operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut haec agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent _reptilia animarum vivarum_, et _volatilia sub firmamento coeli_, quibus jam terra non indiget; [Sidenote: Luc. 24, 43.]quamvis piscem[369] manducet levatum de p
PREV.   NEXT  
|<   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253  
254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

reptilia

 

animam

 

produxerunt

 

quibus

 

volatilia

 
vivarum
 
verbum
 

animarum

 

multis


tegeretur

 

agerent

 

habebat

 

intratur

 

regnum

 

magnalia

 

intretur

 

firmamento

 

coelorum

 
instituisti

aliter

 

gentibus

 

manducet

 

profunditas

 

aquarum

 

levatum

 

amaritudine

 

indiget

 
Baptismo
 

mirabilium


discreta

 

ejecit

 

piscem

 

quamvis

 

igitur

 
genere
 

linguae

 

fidelibus

 

infidelibus

 

volatili


Immitte

 
nuntios
 

fundasti

 

narramus

 

prodigia

 

viderit

 
credit
 

producit

 

distincta

 
operaris