FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252  
253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   >>   >|  
ia ut sequeremini Dominum_; ite post eum, et [Sidenote: Mat. 10, 28.]_confundite fortia_: ite post eum, [Sidenote: 1 Cor. 1, 7. 8.]_speciosi pedes_, et _lucete in firmamento_; ut [Sidenote: Is. 52, 7.]_coeli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem_ perfectorum sed nondum sicut Angelorum, _et tenebras_ parvulorum sed non despectorum*: lucete super omnem terram; et [Sidenote: Ps. 18, 2.]_dies_ sole candens _eructet diei verbum sapientiae_, et _nox_ luna lucens _annuntiet nocti verbum scientiae_. Luna et stellae nocti lucent; sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae illuminant eam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente, _Fiant luminaria in firmamento coeli, factus est subito de coelo sonus, quasi decurrens spiritus* vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, [Sidenote: Act. 2, 2. 3.]qui et insedit super unumquemque illorum_; et [Sidenote: Mat. 5, 14.]_facta sunt luminaria in firmamento coeli, verbum vitae_ habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. [Sidenote: 1 John 1, 1.]_Vos_ enim _estis lumen mundi_, nec estis _sub modio_. Exaltatus est cui adhaesistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus gentibus. [Sidenote: XX. In ver. 20: _Producant aquae_ &c. Quae reptilia, quae volatilia.] 26. Concipiat et mare, et pariat opera vestra, et _producant aquae reptilia animarum vivarum_. [Sidenote: Jer. 15, 19.]_Separantes_ enim _pretiosum a vili_, facti estis os Dei, per quos* diceret: _Producant aquae_, non animam vivam quam terra producit, sed _reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram_. Repserunt enim Sacramenta tua, Deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus tentationum saeculi, ad imbuendas gentes in* nomine tuo, in baptismo tuo. Et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tanquam _ceti grandes_, et voces nuntiorum tuorum _volitantes super terram juxta firmamentum_ Libri tui, {265} praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent quocumque irent. _Neque_ enim [Sidenote: Ps. 18, 4. 5.]_sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum_, quando _in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum_; quoniam tu, Domine, _benedicendo multiplicasti_ haec. 27. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento coeli, et opera corporalia in undoso mari, et sub firmamento coeli? Quarum enim rerum notitiae sunt solidae, et terminatae sine incrementis generationum,
PREV.   NEXT  
|<   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252  
253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

firmamento

 

terram

 

verbum

 

reptilia

 

vivarum

 
animarum
 
tuorum
 

tanquam

 

quoniam


luminaria

 

lucete

 

volatilia

 

Producant

 

tentationum

 

nomine

 

fluctus

 

saeculi

 

magnalia

 
imbuendas

baptismo

 

mirabilia

 

gentes

 

volantia

 

Separantes

 

pretiosum

 

diceret

 

animam

 
Sacramenta
 

sanctorum


Repserunt

 

producit

 

medios

 

mentior

 

mixtione

 
misceo
 

distinguo

 

Numquid

 

Domine

 

benedicendo


multiplicasti

 
lucidas
 

cognitiones

 

terminatae

 

solidae

 

incrementis

 
generationum
 

notitiae

 

Quarum

 
corporalia