FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251  
252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   >>   >|  
m differunt ab illo candore sapientiae quo gaudet praedictus dies, tantum in principia* noctis sunt[365]. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus [Sidenote: 1 Cor. 3, 1.]_non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus_, ille qui [Sidenote: 1 Cor. 2, 6.]_sapientiam loquitur inter perfectos_. [Sidenote: v. 14.]_Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo, [Sidenote: Id. 3, 2.]lactisque potator_, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. Haec nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc _in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis_. [Sidenote: XIX. Tractat eumdem versiculum, _Fiant luminaria_ etc.] 24. Sed prius [Sidenote: Is. 1, 16.]_lavamini, mundi estote; auferte nequitiam_ ab animis vestris, atque a _conspectu oculorum meorum_, ut _appareat arida_. _Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate viduam_; ut _germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum_; et _venite, disputemus, dicit Dominus_, ut _fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram_. Quaerebat dives ille a _magistro bono, quid faceret ut vitam aeternam consequeretur_: dicat ei _magister bonus_, quem putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est: dicat ei, ut _si vult venire ad vitam, servet mandata_; separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae; _non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat_; ut _appareat arida_, et _germinet_ honorem patris et matris, et dilectionem proximi. _Feci_, inquit, _haec omnia_. {264} Unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiae; _vende quae possides_, et implere frugibus _dando pauperibus, et habebis thesaurum in coelis_, et _sequere Dominum si vis esse perfectus_, eis sociatus inter quos _loquitur sapientiam ille_ qui novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut _fiant_ et tibi _luminaria in firmamento coeli_; quod non fiet, nisi fuerit [Sidenote: Mat. 6, 21.]_illic cor tuum_; quod item non fiet, nisi fuerit _illic thesaurus tuus_, sicut audisti a _magistro bono_. Sed [Sidenote: Mat. 19, 16-22.]_contristata est_ terra sterilis[366], _et spinae offocaverunt verbum_. 25. [Sidenote: 1 Pet. 2, 9.]_Vos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omn
PREV.   NEXT  
|<   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251  
252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   276   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

firmamento

 

luminaria

 

loquitur

 
spinae
 
sapientiam
 

fuerit

 

appareat

 

germinet

 

magistro


matris

 
patris
 

honorem

 

consequeretur

 
faceret
 

inquit

 
testimonium
 
aeternam
 
proximi
 

dilectionem


occidat

 

servet

 
hominem
 

mandata

 

venire

 
amplius
 

separet

 

moechetur

 
magister
 
furetur

nequitiae
 

malitiae

 
putabat
 
amaritudinem
 

falsum

 

frugibus

 

thesaurus

 

audisti

 
contristata
 

sterilis


electum

 
infirma
 

dimisistis

 

offocaverunt

 

verbum

 

possides

 

implere

 

pauperibus

 

avaritiae

 

fructifera