FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250  
251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   >>   >|  
mum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non {262} despiciamus_. Quibus in terra natis fructibus, _vide quia bonum est_; et [Sidenote: Isa. 58, 7. 8.]_erumpat_ temporanea _lux nostra_, et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes, appareamus [Sidenote: Phil. 2, 15.]_sicut luminaria in mundo_, cohaerentes _firmamento_ Scriptura tuae. Ibi enim nobiscum disputas, ut _dividamus_ inter intelligibilia et sensibilia, tanquam _inter diem et noctem_, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, _dividas inter lucem et tenebras_, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua _luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora_: quia [Sidenote: Rom. 13, 1.]_vetera transierunt, et* ecce facta sunt nova_; et [Sidenote: 2 Cor. 5, 17.]_quia propior est nostra salus, quam cum credidimus_; et quia _nox praecessit, dies autem appropinquavit_; et quia [Sidenote: Ps. 64, 2.]_benedicis coronam anni_ tui, [Sidenote: Mat. 9, 38.]_mittens benignitatis* operarios in messem_ tuam, in qua seminanda _alii laboraverunt, mittens_ etiam in aliam sementem, cujus [Sidenote: Joh. 4, 38.]_messis in fine est_. Ita das vota optanti*, et benedicis annos justi; [Sidenote: Mat. 13, 39.]_tu autem idem ipse es, et_ in [Sidenote: Ps. 101, 28.]_annis tuis_ qui _non deficiunt_, horreum praeparas annis transeuntibus. Aeterno quippe consilio, propriis temporibus bona coelestia das super terram. 23. Quoniam [Sidenote: 1 Cor. 12, 7-11.]_quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiae_[363], tanquam _luminare majus_, propter eos qui perspicuae veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; _alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum_, tanquam _luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes {263} virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum_; et haec omnia tanquam _stellae_. _Omnia enim haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult_, et faciens apparere sidera in _manifestatione ad utilitatem_. [Sidenote: 1 Cor. 13, 2.]_Sermo_ autem _scientiae_ qua continentur _omnia sacramenta_, quae variantur temporibus[364] tanquam luna, et caeterae notitiae donorum quae deinceps tanquam stellae commemorata sunt, quantu
PREV.   NEXT  
|<   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250  
251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   274   275   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

tanquam

 

stellae

 

noctem

 

temporibus

 

scientiae

 
terram
 
firmamento
 

luminare

 

mittens


Spiritum

 

nostra

 

benedicis

 

quidem

 

Quoniam

 

coelestia

 

propriis

 

optanti

 

messis

 
sementem

praeparas

 

transeuntibus

 

Aeterno

 

quippe

 

horreum

 

deficiunt

 

consilio

 

principio

 
faciens
 

apparere


sidera

 

manifestatione

 

unicuique

 

operatur

 

Spiritus

 
dividens
 

propria

 

utilitatem

 

donorum

 

notitiae


deinceps

 
commemorata
 

quantu

 

caeterae

 

continentur

 

sacramenta

 
variantur
 

linguarum

 

delectantur

 
secundum