FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225  
226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   >>   >|  
d tu dicis, sed aliud quod nos dicimus." Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrum*, ita respondeo. [Sidenote: XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblucutores negare.] 18. "Num dicetis falsa esse, quae mihi Veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quae vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod volebat prius: quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est. Item quod mihi dicit* in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum praeterierint: omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est; et omne mutabile aeternum non est: Deus autem noster aeternus est." Haec colligo atque conjungo et invenio Deum meum, Deum aeternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid pati. 19. "Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista?" "Non," inquiunt. "Quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est?" "Neque hoc negamus," inquiunt. "Quid igitur? an illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in ejus solius veracissima {234} contemplatione requiescat?" Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a te, nec ad se[322]. Haec est domus[323] Dei non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum*. [Sidenote: Ps. 148, 6.]_Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit_. Nec tamen tibi Deo coaeterna, quoniam non sine initio; facta est enim. 20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, [Sidenote: Eccli. 1, 4.]_prior quippe omnium creata est sapientia_; nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo plane coaeterna et aequalis et _per quam creata sunt omnia_, et in quo _Principio fecisti coelum et terram_
PREV.   NEXT  
|<   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225  
226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   >>   >|  



Top keywords:

aeternum

 

noster

 

Sidenote

 

coaeterna

 
voluntas
 
saeculum
 

iterum

 

creaturam

 

inquiunt

 

mutabile


aeternus

 
contuitus
 

mutabilis

 

interiorem

 
dicetis
 

creata

 
omnium
 
resolvat
 
defluat
 

veracissima


solius

 

quantum

 
sufficis
 

declinat

 

ostendis

 
praecipis
 

requiescat

 

Quoniam

 
diligenti
 
contemplatione

terram
 

coelum

 
cohaerentem
 
quamdam
 

aeterno

 

temporum

 

aequalis

 

varietatem

 
nullam
 

quamvis


fecisti

 
Principio
 

vicissitudinem

 

terrena

 

sublimem

 

invenimus

 

tempus

 

Statuisti

 

praeceptum

 

quoniam