FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237  
238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   >>   >|  
oralisque creaturae*. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, "Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps:" et post universitatem non inveniet: ac per hoc {246} audiet invitus, "Quomodo illud primo, si postea nihil?" Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quae commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum* cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit[331]: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus; sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiae, tempore etiam praecedunt formas rerum quae fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utrumque sonuerit, praeterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior*; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, {247} sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo, qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam _coelum et terram_, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo factam; quia formae rerum exserunt tempora[332], illa autem erat informis; jamque
PREV.   NEXT  
|<   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237  
238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   >>   >|  



Top keywords:

cantus

 

tempore

 

formatur

 

origine

 

deinde

 

cantum

 
electione
 
materies
 

potest

 

quippe


cantandi

 

coelum

 

formatam

 

factam

 

materiae

 

formae

 

praecedunt

 

formas

 

quandoquidem

 
exserunt

tempora

 

tantum

 

terram

 

faciat

 

fabricatur

 

coaptamus

 

informis

 

cantici

 
formam
 

posteriore


jamque

 

fingimus

 

vasculum

 

argentum

 

editur

 
quibus
 

appellatam

 

exemplo

 

faciendi

 

sonandi


intelligat

 
dicebam
 

potentiam

 

animae

 

subjacet

 

corpore

 
cantanti
 

artifex

 

speciosus

 
vertitur