astabo*, et contemplabor; semper confitebor
illi. Mane astabo, et videbo salutare vultus mei, [Sidenote: Rom. 8,
11.]Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum
qui habitat in nobis_; quia super interius nostrum _tenebrosum et fluidum
misericorditer superferebatur_. Unde et in hac peregrinatione [Sidenote: 2
Cor. 1, 22.]_pignus_ accepimus, ut [Sidenote: Eph. 5, 8.]_jam simus lux_,
dum adhuc [Sidenote: Rom. 8, 24.]_spe salvi facti sumus, [Sidenote: 1
Thess. 5, 5.]et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque
tenebrarum_, quod tamen _fuimus_. _Inter_ quos et nos in isto adhuc incerto
humanae notitiae, tu solus _dividis_, qui _probas corda_ nostra, et
[Sidenote: Gen. 1, 5.]_vocas lucem diem, et tenebras noctem_. Quis enim nos
discernit, nisi tu? [Sidenote: 1 Cor. 4, 7.]_quid autem habemus quod non
accepimus a te, [Sidenote: Rom. 9, 21.]ex eadem massa vasa in honorem, ex
qua sunt et alia facta in contumeliam?_
[Sidenote: XV. Explanat ver. 6. cap. 1. Gen. _Fiat firmamentum_ &c. Quid
firmamentum, quid superiores aquae.]
16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis [Sidenote: Is. 24,
4.]_firmamentum_ auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? [Sidenote:
Ps. 103, 2.]_Coelum_ enim _plicabitur ut liber_, et nunc _sicut pellis
extenditur_ super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina
Scriptura, {259} cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam
dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus
indueris homines, cum peccato mortales fierent[355]. Unde [Sidenote: Gen.
3, 21.]_sicut pellem extendisti firmamentum_ Libri tui, concordes utique
sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque
ipsa eorum morte, _solidamentum_[356] auctoritatis in eloquiis tuis per eos
editis sublimiter _extenditur_ super omnia quae subter sunt; quod cum hic
viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum _sicut pellem coelum
extenderas_, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras[357].
17. _Videamus_, Domine, _coelos, opera digitorum tuorum_; disserena oculis
nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est [Sidenote: Ps. 18,
8.]_testimonium_ tuum, _sapientiam praestans parvulis. [Sidenote: Ps. 8,
4.]Perfice_, Deus meus, _laudem_ tuam _ex ore infantium et lactentium_.
Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita [Sidenote:
Ver. 3.]_destruentes inimicum et defensorem_, resistentem reconciliationi
tuae defendendo peccata
|