m? habitaculum suum quod de coelo
est, superindui cupiens_, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 2.]_invocat_ inferiorem
_abyssum_, dicens: [Sidenote: Rom. 12, 2.]_Nolite conformari huic saeculo,
sed reformamini in novitate mentis vestrae_; et, [Sidenote: 1 Cor. 14,
20.]_Nolite pueri effici mentibus*, sed malitia parvuli estote, ut mentibus
perfecti sitis_; et, [Sidenote: Gal. 3, 1.]_O stulti Galatae, quis vos
fascinavit?_ Sed jam non in voce sua; [Sidenote: Act. 2, 2.]in tua enim qui
misisti Spiritum tuum de excelsis, per eum qui [Sidenote: Ps. 67,
19.]_ascendit in altum, [Sidenote: Mal. 3, 10.]et aperuit cataractas
donorum_ suorum, ut [Sidenote: Ps. 45, 5.]_fluminis impetus laetificaret
civitatem_ tuam. Illi enim suspirat [Sidenote: Rom. 8, 23.][Sidenote: Joh.
3, 29.]_sponsi amicus, habens_ jam _spiritus primitias_ penes eum, sed
adhuc _in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem
corporis sui_: illi suspirat, membrum est enim sponsae; et illi zelat,
_amicus_ est enim _sponsi_; illi zelat non sibi, quia _in voce cataractarum
{258} tuarum_, non in voce sua [Sidenote: Ps. 41, 8.]_invocat_ alteram
_abyssum_, cui zelans [Sidenote: 2 Cor. 11, 3.]_timet, ne sicut serpens
Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate,
quae est in_ sponso nostro Unico tuo. Quae est illa speciei lux? Cum
[Sidenote: 1 Joh. 3, 2.]_videbimus eum sicuti est_, et transierint
[Sidenote: Ps. 41, 4.]_lacrymae quae mihi factae sunt panis die ac nocte,
dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?_
[Sidenote: XIV. Fide et spe corroboramur.]
15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es*. Respiro in te paululum,
cum [Sidenote: Ps. 41, 5.]_effundo super me animam meam in voce
exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis_. Et adhuc
_tristis est_, quia relabitur et fit _abyssus_; vel potius, sentit adhuc se
esse _abyssum_. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes
meos: _Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? [Sidenote: Ps.
42, 5. 6.]Spera in Domino; [Sidenote: Ps. 118, 105.]lucerna pedibus tuis
verbum ejus._ [Sidenote: Rom. 8, 10.]_Spera_ et persevera, donec transeat
nox mater iniquorum, donec transeat [Sidenote: Cant. 2, 17.]_ira_ Domini,
cujus [Sidenote: Ps. 29, 13.]_filii_ et _nos fuimus_ aliquando _tenebrae_,
quarum residua trahimus in [Sidenote: Ps. 5, 5.]_corpore propter peccatum
mortuo, donec aspiret dies et removeantur umbrae. [Sidenote: Ps. 42,
5.]Spera in Domino: mane[354]
|