ter, et scit incommutabiliter, et vult
incommutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi Trinitas, an in
singulis haec tria, ut* terna singulorum sint; an utrumque miris modis
simpliciter et multipliciter, infinito in se sibi fine, quo est, et sibi
notum est, et sibi sufficit, incommutabiliter idipsum, copiosa unitatis
magnitudine; quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet
modo temere pronuntiaverit?
[Sidenote: XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.]
13. Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: _Sancte, Sancte,
Sancte, Domine Deus_ meus, in nomine tuo baptizati sumus, _Pater et Fili et
Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus
sancte_; quia et apud nos in Christo suo* _fecit Deus coelum et terram_,
spirituales et carnales Ecclesiae suae[351]; et _terra_ nostra antequam
acciperet formam doctrinae, _invisibilis erat et incomposita_, et
ignorantiae tenebris tegebamur; quoniam [Sidenote: Ps. 38, 12.]_pro
iniquitate erudisti hominem_, et [Sidenote: Ps. 35, 7.]_judicia tua sicut
multa abyssus_. Sed quia [Sidenote: Gen. 1, 2.]_Spiritus_ tuus
_superferebatur super aquam_, non reliquit miseriam nostram misericordia
tua, et dixisti: [Sidenote: Mat. 3, 12.]_Fiat lux. Poenitentiam agite,
appropinquavit enim regnum coelorum_. {257} _Poeitenitam agite, Fiat lux_.
Et quoniam [Sidenote: Ps. 41, 7.]_conturbata erat ad nos ipsos anima
nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Jordanis, et de monte_[352]
aequali tibi, sed _parvo_ propter nos; et displicuerunt nobis tenebrae
nostrae, conversi sumus ad te, _et facta est lux_. Et ecce [Sidenote: Eph.
5, 8.]_fuimus aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino_.
[Sidenote: XIII. Renovatio hominis dum hic vivit, nondum perfecta.]
14. Et tamen adhuc [Sidenote: 2 Cor. 5, 7.]_per fidem, nondum per speciem_.
[Sidenote: Rom. 8, 24.]_Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae
videtur, non est spes._ Adhuc [Sidenote: Ps. 41, 8.]_abyssus abyssum
invocat_, sed jam _in voce* cataractarum tuarum_[353]. Adhuc et ille qui
dicit, [Sidenote: 1 Cor. 3, 1.]_Non potui vobis loqui quasi spiritualibus,
sed quasi carnalibus_, etiam ipse nondum [Sidenote: Phil. 3, 13.]_se
arbitratur comprehendisse; et quae retro oblitus, in ea quae ante sunt,
extenditur_, et _ingemiscit gravatus_, et [Sidenote: 2 Cor. 5, 4.]_sitit
anima ejus ad Deum vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum_, et dicit:
[Sidenote: Ps. 41, 2. 3.]_Quando venia
|