FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244  
245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   >>   >|  
m tendit, deorsum lapis. Ponderibus suis aguntur*, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum, super aquam attollitur; aqua super oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur, et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque feror[349]. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur. Inardescimus et imus. Ascendimus [Sidenote: Ps. 83, 6.]_ascensiones in corde_, et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus; quoniam sursum imus [Sidenote: Ps. 121, 6. 1.]_ad pacem Jerusalem_, quoniam _jucundatus sum in his qui dixerunt mihi*, In domum Domini ibimus_. Ibi nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum. [Sidenote: X. Ex dono Dei omnia.] 11. Beata creatura quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 3.]_Fiat lux, et fieret lux_*. In nobis enim {255} distinguitur tempore, quod [Sidenote: Eph. 5, 8.]_tenebrae fuimus, et lux efficimur_: in illa vero dictum est quid esset, nisi illuminaretur; et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat*; a te petat. Utquid mihi molestus est, quasi ego [Sidenote: Joh. 1, 9.]_illuminem_ ullum _hominem venientem in hunc mundum_? [Sidenote: XI. Symbola Trinitatis in homine.] 12. Trinitatem omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima quae dum de illa loquitur, scit, quod loquitur*. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem ut haec tria cogitarent homines in seipsis[350]. Longe aliud sunt ista tria {256} quam illa Trinitas: sed dico ubi se exerceant et ibi probent, et sentiant quam longe sunt*. Dico autem haec tria: esse, nosse, velle. Sum enim, et novi, et volo: sum sciens, et volens; et scio esse me, et velle; et volo esse, et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita, et una mens, et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio, et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se, et videat, et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non jam se putet invenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabili
PREV.   NEXT  
|<   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244  
245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

loquitur

 

quoniam

 

petunt

 

potest

 

aguntur

 
dictum
 
videat
 

distinctio

 

sursum


inseparabilis

 

contendunt

 

dimicant

 

Trinitatis

 

Utquid

 

molestus

 

indeficiens

 

conversa

 

intelligat

 
illuminem

homine

 

Symbola

 

Trinitatem

 

omnipotentem

 

mundum

 

hominem

 

venientem

 

intelligit

 
essentia
 

denique


tribus

 

volens

 

igitur

 

attendat

 

invenisse

 
incommutabile
 

incommutabili

 

invenerit

 

aliquid

 

dixerit


sciens

 
seipsis
 

homines

 

cogitarent

 

Vellem

 

visionem

 
Trinitas
 

sentiant

 

probent

 
exerceant