4], ut sursum cor habeamus ad te, ubi Spiritus tuus
superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum
[Sidenote: Ps. 123, 5.]_pertransierit anima nostra aquas quae sunt sine
substantia_[345].
[Sidenote: VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit
quidquid Deo minus est.]
9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum
universae spiritualis* creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab
initio, _Fiat lux_, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis obediens
intelligentia coelestis civitatis tuae, et requiesceret in Spiritu tuo, qui
superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum coelum
coeli tenebrosa abyssus esset in se; _nunc antem lux est in Domino_. Nam et
in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras
suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam rationalem
creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te
minus est[346], ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, [Sidenote: Ps. 17,
29.]_Deus noster, illuminabis tenebras nostras_: ex te oriuntur
_vestimenta_ nostra, et [Sidenote: Ps. 138, 12.]_tenebrae nostrae sicut
meridies erunt_. Da mihi te, Deus meus, redde mihi te: en amo*; et, si
parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi
amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, [Sidenote:
Ps. 30, 21.]nec avertatur donec abscondatur* in abscondito vultus tui[347].
Hoc {254} tantum scio, quia male mihi est praeter te, non solum extra me,
sed et in meipso; et omnis mihi copia quae Deus meus non est, egestas est.
[Sidenote: IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.]
10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tanquam
loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus: si autem incommutabilis
divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus
sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de Spiritu tuo dictum
est hoc? cur de illo tantum dictum est? Quasi locus ibi esset, qui non est
locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum[348]. In dono tuo
requiescimus; ibi te fruimur. Requies nostra, locus noster. Amor illuc
attollit nos, et Spiritus tuus bonus [Sidenote: Ps. 9, 15.]_exaltat_
humilitatem nostram [Sidenote: Luc. 2, 14.]_de portis mortis_. In bona
voluntate pax nobis est. Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus
non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursu
|