coelo coeli_, et de terra invisibili et
incomposita, et de abysso tenebrosa, secundum spiritualis informitatis
vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum a quo erat qualiscumque vita,
et illuminatione fieret speciosa vita, et esset coelum coeli ejus, quod
inter aquam et aquam postea factum est; et tenebam jam Patrem in Dei
nomine, qui fecit haec, et Filium in Principii[342] nomine, in quo fecit
haec; et Trinitatem credens Deum meum, sicuti credebam, quaerebam in
eloquiis sanctis ejus, et ecce _Spiritus_ tuus _superferebatur super
aquas_. Ecce Trinitas Deus meus, Pater et Filius et Spiritus sanctus,
creator universae creaturae.
[Sidenote: VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.]
7. Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum! tibi admoveo cor meum; ne me
vana doceat, discute tenebras ejus, et dic mihi, obsecro te per matrem
charitatem; obsecro te, dic mihi quae causa fuerat, ut post nominatum
coelum, et terram invisibilem et incompositam, et tenebras super abyssum,
tum demum Scriptura tua nominaret Spiritum tuum[343]? An quia oportebat sic
eum insinuari, ut diceretur superferri; et non posset hoc dici, nisi prius
illud commemoraretur cui superferri Spiritus tuus posset intelligi? Nec
Patri enim nec Filio superferebatur; nec superferri recte diceretur, si
nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat cui superferretur, et
deinde ille quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri
diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri
diceretur?
[Sidenote: VII. Effectus Spiritus sancti.]
8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia
[Sidenote: Rom. 5, 5.]_charitas_ tua _diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis_; et [Sidenote: 1 Cor. 12, 1. 31.]_de
spiritualibus docentem_ et _demonstrantem supereminentem viam charitatis_,
et [Sidenote: Eph. 3, 14-19.]_flectentem genua pro nobis ad te, ut
cognoscamus {253} supereminentem scientiam charitatis Christi_. Ideoque ab
initio supereminens superferebatur super aquas. Cui dicam? quomodo dicam de
pondere cupiditatis in abruptam abyssum, et de sublevatione charitatis per
Spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? quomodo dicam*?
Neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid
dissimilius? Affectus sunt, amores sunt; immunditia spiritus nostri
defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius
amore securitatis[34
|