FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241  
242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   >>   >|  
in ea vita [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebrae_, et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus [Sidenote: Ps. 35, 7.]_justitia tua_ in Unico tuo _sicut montes Dei_: nam _judicia tua_ fuimus, _sicut multa abyssus_[339]. {251} [Sidenote: III. Ex Dei gratia omnia.] 4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 3.]_Fiat lux et facta est lux_; non incongruenter hoc intelligo in creatura spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita quae illuminari posset; ita nec cum jam esset, promeruit te ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo illuminantem lucem eique haerendo*; ut et quod utcumque[340] vivit, et quod beate vivit, non deberet nisi gratiae tuae, conversa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo[341] tu es. [Sidenote: IV. Deus non eget rebus conditis.] 5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae, cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto, tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. _Spiritus_ enim tuus bonus _superferebatur super aquas_; non ferebatur ab eis tanquam in eis requiesceret. _In_ quibus enim _requiescere_ dicitur _Spiritus tuus_ bonus, hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non hoc est vivere quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad {252} eum a quo facta est, et magis magisque vivere apud [Sidenote: Ps. 35, 10.]_fontem vitae, et in lumine ejus videre lumen_, et perfici, et illustrari, et beari. [Sidenote: V. Trinitas, qui Deus est, ex primis verbis Geneseos intelligitur.] 6. Ecce apparet mihi in aenigmate Trinitas, quod es Deus meus; quoniam tu, Pater, in _Principio_ sapientiae nostrae* quod est tua Sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in Filio tuo, _fecisti coelum et terram_. Et multa diximus de _
PREV.   NEXT  
|<   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241  
242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

vivere

 

tanquam

 

superferebatur

 

Spiritus

 

Trinitas

 
fuimus
 
requiescere
 

nostrae

 

fecisti


primis

 

quibus

 

formam

 

dicitur

 

voluntas

 

incommutabilis

 

gaudium

 

incorruptibilis

 

convertens

 
ferebatur

sufficiens

 

perficiantur

 

imperfectio

 

placeant

 

imperfecto

 

perfectione

 

displicet

 

Perfecto

 
requiesceret
 

perficiendus


compleatur

 

restat

 

apparet

 

aenigmate

 

quoniam

 
verbis
 

Geneseos

 

intelligitur

 

Principio

 

coelum


terram

 
diximus
 

coaeterna

 

sapientiae

 

Sapientia

 

aequalis

 
converti
 

cohibens

 

obscuritate

 
feceras