FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240  
241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   >>   >|  
s quibus me fecisti; quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui praestares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti[335] me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Dominus meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit[336], a quo mihi est ut sim cui bene sit. [Sidenote: II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.] 2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua subsistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, ne* de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid {250} enim te promeruit _coelum et terra_, quae _fecisti in Principio_? Dicant quid te promeruerunt spiritualis corporalisque natura*, quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo, vel spirituali vel corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem tuam; spirituale informe praestantius, quam si formatum corpus esset; corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset: atque ita penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerunt* ut essent saltem informia, quae neque hoc essent, nisi ex te? 3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem [Sidenote: Gen. 1, 1.]_invisibilis et incomposita_? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret[337] similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non aequaliter, tamen conformis formae aequali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. [Sidenote: Ps. 72, 18.]_Bonum_ autem illi _est haerere tibi semper_[338], ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te nostro lumine,
PREV.   NEXT  
|<   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240  
241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   >>   >|  



Top keywords:

fecisti

 

Sidenote

 

promeruit

 

essent

 

saltem

 

spiritualis

 
informia
 
penderent
 

abysso

 

creatura


vivere

 

promeruerunt

 

alioquin

 

Verbum

 

praestantius

 

serviam

 

bonitate

 

informe

 

tenebrosa

 
fluitaret

universa

 

creaturae

 

similis

 

poterat

 

ideoque

 

corporalis

 

incomposita

 

invisibilis

 
materies
 

promereri


inchoatio

 

creato

 

aversione

 

conversione

 

amittat

 
relabatur
 

adeptus

 

haerere

 

semper

 

tenebrosae


aversi

 
nostro
 

lumine

 

animam

 

secundum

 

similem

 
aequaliter
 

quamvis

 

conformis

 
formae