FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239  
240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   >>   >|  
mine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo minus vidit*, numquid et [Sidenote: Ps. 142, 10.]_Spiritum tuum bonum_ qui _deducet me in terram rectam_, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etsiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit caeteris excelsior*. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas nos, non error illudat[333]. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quae nostrae vires, quae tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient*? Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meae, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba tua Veritas dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit. * * * * * {249} LIBER DECIMUS TERTIUS. Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis effectibus praeclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa. [Sidenote: I. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.] 1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam[334], quam praeparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et praevenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tui
PREV.   NEXT  
|<   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239  
240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   >>   >|  



Top keywords:

Domine

 

verbis

 

cogitavit

 

Invoco

 

voluit

 

merita

 
manibus
 
praevenisti
 

invocarem

 

retribueres


Sidenote

 

quasque

 

genere

 

perfecerit

 

ipsiusque

 

Trinum

 

Spiritus

 

sancti

 

primis

 
disserit

omnino

 

delevisti

 

Deinde

 

praeclare

 

effectibus

 

singulas

 

Geneseos

 

insinuari

 
ostendit
 

proprietatem


indigeret

 

TERTIUS

 

bonitatem

 

quibus

 

DECIMUS

 
quoque
 

defeci

 

conditi

 

tantum

 

condiderit


nullatenus

 
creatis
 

maxime

 

commendari

 

historia

 

agnoscit

 
institisti
 

misericordia

 

priusquam

 
praeventum