FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248  
249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   >>   >|  
sua[358]. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da mihi haec subterposito, quia subterpositis solidasti ea. 18. Sunt aliae _aquae super_ hoc _firmamentum_, credo, immortales, et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercoelestes populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere* firmamentum hoc, et legendo cognoscere verbum tuum[359]. [Sidenote: Mat. 18, 10.]_Vident_ enim _faciem_ tuam _semper_, {260} et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec _plicatur_ liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in aeternum: quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod* firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. [Sidenote: Ps. 35, 6.]_In coelo_ enim, _Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes_. Transeunt nubes, coelum autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et [Sidenote: Mat. 24, 35.]_coelum et terra transibunt; sermones autem_ tui _non transibunt_: quoniam et _pellis plicabitur_, et _fenum_ super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet; [Sidenote: Isa. 40, 6.]_verbum autem_ tuum _manet in aeternum_; quod [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_nunc in aenigmate_ nubium et _per speculum_ coeli, non [Sidenote: 1 Joh. 3, 2.]_sicuti est_, apparet nobis; quia et _nos_ quamvis Filio tuo dilecti simus, [Sidenote: Cant. 2, 9. Vers. Vet.]_nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia_ carnis, et blanditus est, et inflammavit, et [Sidenote: Cant. 1, 6.]_cucurrimus post odorem_ ejus. Sed [Sidenote: 1 Joh. 3, 2.]_cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus cum sicuti est_: sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis*. [Sidenote: XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.] 19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit in
PREV.   NEXT  
|<   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248  
249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   268   269   270   271   272   273   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

incommutabiliter

 

sicuti

 

legunt

 

firmamentum

 

Domine

 
quoniam
 
nondum
 

transibunt

 

erimus


Transeunt

 

verbum

 

coelum

 

omnino

 

semper

 

voluntas

 

aeternum

 

claritate

 

praeteriet

 
pellis

saeculi

 

Scriptura

 

populos

 

extenditur

 

plicabitur

 

sermones

 

praedicatores

 

extendebatur

 
apparet
 

videbimus


videre

 

nostrum

 

similes

 

odorem

 

apparuerit

 
essentia
 

scientia

 

cucurrimus

 

quamvis

 

speculum


nubium

 
aenigmate
 

dilecti

 

carnis

 

blanditus

 

inflammavit

 
Attendit
 

apparuit

 

infirmitatem

 
terrena