FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226  
227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   >>   >|  
; sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur[324], tantum inter sapientiam quae creat et istam quae creata est; sicut inter justitiam justificantem et justitiam quae justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, [Sidenote: 2 Cor. 5, 21.]_ut nos simus justitia Dei in ipso_. Ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, [Sidenote: Gal. 4, 26.]_matris nostrae quae sursum est, et libera est_, et _aeterna in coelis_; (quibus coelis, nisi qui [Sidenote: Ps. 148, 4.]_te laudant coeli coelorum_; quia hoc est et coelum coeli Domino?) etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est; ante illam tamen est ipsius Creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, (quamvis non temporis quoniam* nondum erat tempus,) ipsius tamen conditionis suae. 21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non idipsum[325]. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam {235} semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens, tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O [Sidenote: Ps. 25, 8.]_domus_ luminosa et speciosa, _dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae_ Domini mei fabricatoris et possessoris tui! Tibi suspiret* peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. [Sidenote: Ps. 118, 176.]_Erravi sicut ovis perdita_; sed [Sidenote: Luc. 15, 5.]_in humeris pastoris mei_, structoris tui, spero me _reportari_ tibi. 22. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne ista _domus_ Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum _aeterna in coelis_, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium aetatis volubile, cui semper [Sidenote: Ps. 62, 28.]_inhaerere Deo bonum est_. "Est," inquiunt. Quid igitur ex iis quae clamavit cor meum ad Deum meum, cum _audiret_ in
PREV.   NEXT  
|<   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226  
227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

creata

 

sapientia

 

coelis

 

semper

 

tempus

 
ipsius
 
temporis
 

aeterna

 

invenimus


omnium

 

justitiam

 

quamvis

 

intellectualis

 

justitia

 

pastoris

 

humeris

 

reportari

 

tanquam

 
cohaerens

meridies

 

luceret

 

ferveret

 

structoris

 

peregrinatio

 

suspiret

 

habitationis

 

possessoris

 
Domini
 

gloriae


possideat

 

Erravi

 

fabricatoris

 

perdita

 

speciosa

 
decorem
 

dilexi

 

luminosa

 

famulum

 

volubile


aetatis

 
spatium
 

invenietis

 

supergreditur

 

distentionem

 

inhaerere

 
audiret
 

clamavit

 

inquiunt

 
igitur