FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228  
229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   >>   >|  
utus est." "Quid est illud?" "Nomine," aiunt, "coeli et terrae, totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quae sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda judicaret. _Terram_ vero _invisibilem et incompositam_, tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt." 25. Quid si dicat alius, "eamdem informitatem, confusionemque materiae, _coeli et terrae_ nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui _coeli et terrae_ nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est?" Quid si dicat et alius, "_coelum et terram_ quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam; ac per hoc universam creaturam quam _fecit_ in Sapientia, id est _in Principio, Deus_, hujuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam: {237} verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aeterna domus Dei; sive mutentur, sicut anima hominis et corpus; communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret coelum et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur _Terra invisibilis et incomposita_, et, _Tenebrae super abyssum_: ea distinctione, ut _terra invisibilis et incomposita_ intelligatur materies corporalis ante qualitatem formae; _tenebrae_ autem _super abyssum_, spiritualis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem Sapientiae?" 26. Est adhuc quod dicat si quis alius velit, "non scilicet jam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas, _coeli et terrae_ nomine significari cum legitur, _In principio fecit Deus coelum et terram_; sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc jam digesta suis ordinibus vocantur _coelum et terra_; illa spiritual
PREV.   NEXT  
|<   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228  
229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   >>   >|  



Top keywords:

coelum

 

terrae

 

omnibus

 

informem

 

nomine

 

abyssum

 
invisibilis
 
cuncta
 

materiam

 

formabilem


nominibus

 

incomposita

 

materies

 

visibilis

 

appellatam

 

invisibilem

 

terram

 

visibilia

 

creatura

 
formata

visibilem

 

utraque

 

enuntiatam

 

mundum

 

appellaretur

 

distinctione

 

intelligatur

 

corporalis

 
Nomine
 

Tenebrae


fieret

 

quibus

 

mutentur

 

aeterna

 

voluit

 
mutabilitas
 

postea

 

maneant

 

hominis

 

corpus


materiem

 
breviter
 

visibiliumque

 

invisibilium

 

communem

 

omnium

 
significare
 

universaliter

 

qualitatem

 
creabilemque