FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230  
231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   >>   >|  
&c. varie intellectum.] 29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem corporalemque creaturam." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam[328] creaturae spiritualis et corporalis." Aliud qui dicit: _In {239} principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quae nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus." Aliud qui dicit: _In principio fecit Deus coelum et terram_, id est, "In ipso exordio faciendi atque operandi, fecit Deus informem materiam confuse habentem coelum et terram; unde formata nunc eminent et apparent, cum omnibus quae in eis sunt." [Sidenote: XXI. Terra erat invisibilis &c. varie intellectum.] 30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum_, id est, "Corporale* illud quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum_, id est, "Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum corporeum et terra corporea, cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum_, id est, "Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli; [Sidenote: Ps. 113, 16.]et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc coelum corporeum; id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura." Aliud qui dicit: _Terra autem erat invi
PREV.   NEXT  
|<   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230  
231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   >>   >|  



Top keywords:

coelum

 

omnibus

 

terram

 

principio

 

invisibilis

 

coaeterno

 
fieret
 
informis
 

abyssum

 

materiam


intellectum

 

informem

 

materies

 

incomposita

 

tenebrae

 

appellatum

 

Sidenote

 

formata

 

corporalis

 
tenebrosa

creaturae

 

corporea

 

corporeum

 

tollit

 

visibilisque

 

verborum

 

sequentium

 

intelligatur

 
creatura
 

nomine


attinet

 

Corporale

 

intelligibile

 

corporearum

 

sensibus

 
dicitur
 

ordine

 

natura

 

scilicet

 

corporeis


confusum

 
immobiliter
 

locutum

 

veritatis

 

Spiritu

 

credunt

 
spiritualem
 

corporalemque

 

sensibilem

 
intelligibilem