FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234  
235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   >>   >|  
tua nec mea est, nec illius aut illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, {243} et suum vult esse quod omnium est; a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. [Sidenote: Joh. 8, 44.]_Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur._ 35. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui [Sidenote: 1 Tim. 1, 8.]_legitime utuntur Lege usque ad finem charitatis_; attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: "Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me; sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus; cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus ut videtur incommutabilis Veritas; quando si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset, 'Hoc cogitavi;' nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque [Sidenote: 1 Cor. 4, 6.]_supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum. [Sidenote: Deut. 6, 5; Mat. 22, 37.]Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos_. Propter quae duo praecepta charitatis sensisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus Deum, cum de animo conservi, aliter quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt temere affirmare, quam earum Moyses, potissimum senserit; et perniciosis contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere." [Sidenote: XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.] 36. Et tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meae, et requies laboris mei, qui audis confessiones meas, et _dimittis peccata mea_; quoniam tu mihi praecipis ut _diligam proximum meum sicut meipsum_, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae, Litterae illae dispensa
PREV.   NEXT  
|<   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234  
235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

attende

 

videmus

 

nostrum

 

mendacium

 

Moyses

 
loquitur
 
proximum
 

illius

 

omnium


charitatis

 

verissimarum

 

sententiarum

 

temere

 

possunt

 

verbis

 

affirmare

 

perniciosis

 

senserit

 
potissimum

contentionibus

 

opinamur

 

sensisse

 

praecepta

 

Moysen

 

quidquid

 

sensit

 

Libris

 
Propter
 

nostra


nosmetipsos

 

crediderimus

 

stultum

 

docuit

 

aliter

 
faciemus
 

mendacem

 

conservi

 

celsitudo

 

optarem


desiderarem

 
muneris
 

famulo

 

fidelissimo

 

possum

 

meipsum

 
credere
 

tempore

 

cordis

 
servitutem