FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232  
233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   >>   >|  
r; cur ex eadem informitate scriptum est, factum firmamentum et vocatum coelum, neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, [Sidenote: Gen. 1, 9.]_Congregetur aqua quae est sub firmamento_, ut congregatio sit ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quae super firmamentum sunt? quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est qua voce formatae sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo ulla sobria doctrina dicere {241} audebit istas aquas coaeternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus*, ubi autem factae sint non invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura haec terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intelligamus ex* Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?" [Sidenote: XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.] 32. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum si de veritate rerum, alterum si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione quid verum sit; aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem illis, Domine, in te, et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine charitatis; et accedamus simul ad verba Libri tui, et quaeramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cujus calamo dispensasti ea. [Sidenote: XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.] 33. Sed quis nostrum sic inveniet eam inter tam multa vera*, quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus; ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen, atque hoc in illa narratione voluisse intelligi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? Ecce enim, Deus
PREV.   NEXT  
|<   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232  
233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

fidenter

 

Moysen

 

veritate

 

scriptum

 

aliter

 
voluntatem
 
dissensionum
 

genera

 

aliquid


verbis

 

arbitrantur

 

discedant

 

fecisse

 

firmamentum

 

sensisse

 

informes

 

domesticus

 

egregius

 
Moyses

lectorem

 

genere

 

voluisse

 

narratione

 

intelligi

 

intelligere

 

conditione

 

auditoremque

 
voluerit
 

dissensio


nuntiis

 

veracibus

 

enuntiatur

 

oboriri

 

enuntiat

 
voluntate
 

Aliter

 

quaerimus

 

senserit

 

alterum


ipsius

 
creaturae
 

quaeramus

 

charitatis

 

accedamus

 

dispensasti

 
asseri
 

famuli

 

calamo

 
latitudine