FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229  
230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   >>   >|  
is, haec corporalis creatura." [Sidenote: XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.] 27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; [Sidenote: 2 Tim. 2, 14.]_ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium_. Ad aedificationem autem [Sidenote: 1 Tim. 1, 8. 5.]_bona est lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta_. Et novit magister noster _in_ quibus [Sidenote: Matt. 22, 40.]_duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit_. Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quae tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum {238} mentium, ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit ille quem legit; cum et ille verum, nec tamen hoc senserit? [Sidenote: XIX. Quae liquido vera.] 28. Verum est enim, Domine, fecisse te coelum et terram; et verum est esse Principium [Sidenote: Ps. 103, 24.]_Sapientiam_ tuam _in qua fecisti omnia_. Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas coelum et terram, brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quamdam informitatem, qua formam capit, vel qua mutatur et vertitur. Verum est, nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut quamvis sit mutabile, non mutetur. Verum est, informitatem, quae prope* nihil est, vices temporum habere non posse. Verum est, quod unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere jam nomen ejus rei quae inde fit; unde potuit vocari coelum et terra quaelibet informitas unde factum est coelum et terra. Verum est, omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed etiam quidquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Verum est, omne quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum. [Sidenote: XX. _In principio creavit_
PREV.   NEXT  
|<   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229  
230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

coelum

 

sensit

 

omnium

 

terram

 

informitatem

 
habere
 
scripsit
 

fecisti

 

legimus


mutabile

 

informi

 

verbis

 

formatum

 

Scripturis

 

magnas

 

principio

 

partes

 

quidquid

 
visibilis

creabile

 

creavit

 

complexione

 

senserit

 

liquido

 

formabile

 

Principium

 

informe

 
Domine
 

deinde


Sapientiam

 

mundus

 

formatur

 

factarum

 

fecisse

 
naturarum
 

temporum

 

mutetur

 

formae

 

incommutabili


quamvis

 
quaelibet
 

vocari

 

locutionis

 

genere

 

quodam

 
potuit
 

aliquid

 

potest

 
cohaeret