FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227  
228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   >>   >|  
terius _vocem laudis ejus_, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat; ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, inquantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est? "Hoc quoque," aiunt, "non negamus." [Sidenote: XVI. Rem habere non vult cum iis qui contradicunt veritati divinae.] 23. Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt*. Nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor ut quiescant, et viam praebeant ad se verbo tuo: quod 1. si noluerint et repulerint me; obsecro, Deus meus, [Sidenote: Ps. 27, 1.]_ne_ tu _sileas a me_. Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem, et excitantes terram in oculos suos; et _intrem in cubile meum_, et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, et recordans Jerusalem, extento in eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, _Jerusalem matrem_ meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias, et solidum gaudium, et omnia bona ineffabilia simul omnia; quia unum {236} summum et verum bonum: et non avertar, donec in ejus pacem matris charissimae, ubi sunt _primitiae spiritus_[326] mei, unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum, a dispersione[327] et deformitate hac, et conformes atque confirmes in aeternum, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quae vera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor: Tu esto, Deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum. [Sidenote: XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.] 24. Dicunt enim: "Quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum revelante spiritu diceret: [Sidenote: Gen. 1. 1.]_In principio fecit Deus coelum et terram._ Non coeli nomine spiritualem vel intellectualem illam creaturam, semper faciem Dei contemplantem significavit; nec terrae nomine informem materiam." "Quid igitur?" "Quod nos dicimus," inquiunt, "hoc ille vir sensit, hoc verbis istis eloc
PREV.   NEXT  
|<   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227  
228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

aliquid

 

Jerusalem

 

terram

 

nomine

 

terrae

 
contradicunt
 
nullus
 

misericordia

 

aeternum


cuncta

 

confirmes

 

sensit

 

deformitate

 

conformes

 

dicunt

 

inquiunt

 

constituentes

 

dicimus

 
nobiscum

auctoritatis

 

honorantes

 

culmine

 

sequendae

 

dispersione

 

charissimae

 

verbis

 

matris

 
avertar
 

primitiae


spiritus

 

colligas

 

sanctum

 

ineffabilia

 

summum

 
sanctam
 

Moyses

 

faciem

 

contemplantem

 

significavit


Dicunt

 
Quamvis
 

intuebatur

 

semper

 

coelum

 

intellectualem

 
principio
 

spiritu

 

revelante

 
diceret