FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224  
225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   >>   >|  
s erat et incomposita, et tenebrae super abyssum._ Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum coelum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione hujus mundi non sine diebus factum commemoratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque formarum[320]. [Sidenote: XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.] 16. Hoc interim sentio Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, [Sidenote: Gen. 1, 1.]_In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum_, neque commemorantem quoto* die feceris haec. Sic interim sentio, propter illud coelum coeli, coelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non _ex parte_, non [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_in aenigmate_, non _per speculum_; sed ex toto, in manifestatione*, _facie ad faciem_: non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter _invisibilem atque incompositam terram_ sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo haec primitus formatum et penitus informe; illud, coelum, sed _coelum coeli_; hoc vero, terram, sed _terram invisibilem et incompositam_: propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, _In principio fecit Deus coelum et terram_. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum coelum; insinuat de quo coelo prius sine diebus sermo locutus sit. [Sidenote: XIV. Scripturae profunditas.] 17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. [Sidenote: Ps. 138, 22.]_Odi hostes[321] ejus_ {233} vehementer. O si _occidas_ eos de* _gladio bis acuto_, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "Non," inquiunt, "hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quo
PREV.   NEXT  
|<   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224  
225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   >>   >|  



Top keywords:

coelum

 

terram

 

Sidenote

 

profunditas

 

propter

 

temporum

 
interim
 
sentio
 

principio

 

abyssum


dierum

 

intelligi

 

commemoratione

 

verbis

 

invisibilem

 

vicissitudine

 

incompositam

 

tenebrae

 

incomposita

 
hostes

Scripturam

 

commemoratur

 

diebus

 

voluit

 

factum

 

locutus

 

tuorum

 

Scripturae

 
occidi
 

eloquiorum


conscripsit

 

reprehensores

 

secundo

 

firmamentum

 

dixerit

 
quippe
 

subjecit

 

vocatum

 

insinuat

 

vivant


quorum

 
Geneseos
 

gladio

 

vehementer

 

Spiritus

 

tremor

 
honoris
 

famulum

 

Moysen

 
inquiunt