FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223  
224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   >>   >|  
erendo beatitudini tuae; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem _Coelum coeli Domino_, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum[319], civium civitatis tuae in coelestibus super ista coelestia. 13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio* longinqua facta est, si jam [Sidenote: Ps. 41, 3. 4. 11.]_sitit tibi_; si jam _factae sunt ei lacrymae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus_? si jam [Sidenote: Ps. 26, 4.]_petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae_: (Et quae vita ejus nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut [Sidenote: Ps. 101, 28.]_anni tui_ qui _non deficiunt_, quia _idem ipse es_?) hinc ergo intelligat anima quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus; quando tua domus quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. 14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species. [Sidenote: XII. Creatura duplex carens tempore.] 15. Quibus consideratis quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis; duo reperio quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit. Unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile tamen non mutatum, tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur: alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam vel motionis vel stationis {232} mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem, _in principio coelum et terram_, haec duo quae dicebam. _Terra autem invisibili
PREV.   NEXT  
|<   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223  
224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

informe

 

quamvis

 

intelligat

 

specie

 

fecisti

 
quantum
 
tempora
 

potest

 

temporum


defectu

 

varietas

 

motionum

 

quisquis

 

varietate

 

diminuta

 

species

 

duplex

 

carens

 
invisibili

Creatura

 

infimarum

 

extremarum

 

inania

 

Omnino

 

vagatur

 

phantasmatibus

 

mutabatur

 
volvitur
 

informitas


speciem

 

vertebatur

 

cordis

 

consumpta

 

exhibere

 
remaneat
 

possit

 

perfruatur

 

incommutabilitate

 

alterum


aeternitate

 
mutatum
 

contemplationis

 

reliquisti

 

intervallo

 

mutationis

 
mutabile
 

tempori

 

subderetur

 
haberet