FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214  
215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   >>   >|  
brevium: non in paginis (nam eo modo loca metimur, non tempora), sed cum voces pronuntiando transeunt, et dicimus, 'Longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem.' Sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis; quandoquidem fieri potest, ut ampliori spatio temporis personet versus brevior si productius pronuntietur, quam longior si correptius. Ita carmen, ita pes, ita syllaba. Inde mihi visum est, nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cujus rei, nescio; et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus meus, et dico aut indefinite, 'Longius est hoc tempus quam illud;' aut etiam definite, 'Duplum est hoc ad illud*?' Tempus metior, scio: sed non metior futurum, quia nondum est; non metior praesens, quia nullo spatio tenditur; non metior praeteritum, quia jam non est. Quid ergo metior? An praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram. [Sidenote: XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.] 34. Insiste, anime meus, et attende fortiter: Deus adjutor noster; [Sidenote: Ps. 99, 3.]_ipse fecit nos, et non ipsi nos_. Attende ubi albescit veritas. Ecce puta*, vox corporis incipit sonare, et sonat, et adhuc sonat, et ecce desinit; jamque silentium est, et vox {222} illa praeterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia jam non est. Tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quae metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteribat. An ideo magis poterat? Praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat, ecce puta, altera coepit sonare, et adhuc sonat, continuato tenore* sine ulla distinctione: metiamur eam dum sonat; cum enim sonare cessaverit, jam praeterita erit, et non erit quae possit metiri; metiamur plane, et dicamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare coepit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vox quas nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut aequalis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem finita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora; nec ea qu
PREV.   NEXT  
|<   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214  
215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   >>   >|  



Top keywords:

metiri

 

metior

 
sonare
 

poterat

 

metimur

 
potest
 

temporis

 
nondum
 
praeterita
 

tempus


tempora
 

initio

 

Sidenote

 

metiamur

 

carmen

 

posset

 

versus

 

desinit

 

finita

 
syllaba

coepit
 

spatium

 

spatio

 
praesens
 
igitur
 

Praeteriens

 

tendebatur

 
aliquod
 

Futura

 

silentium


jamque
 

antequam

 

sonaret

 
sonabat
 

stabat

 

poterit

 

praeteribat

 

tenore

 

quippe

 
intervallum

aliquo

 
simpla
 

quanta

 
aliquam
 
aliquem
 

aequalis

 
brevis
 

dicatur

 

Quapropter

 
alicui