FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213  
214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   >>   >|  
im movetur corpus, tempore metior quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam cum desinit; non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec desinam. Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit; quia et quantum cum* dicimus, collatione dicimus; velut, 'Tantum hoc, quantum illud;' aut, 'Duplum hoc ad illud' et si quid aliud isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? Nam si et* varie corpus aliquando movetur, aliquando stat; non solum motum ejus, sed etiam statum tempore metimur; et dicimus, 'Tantum stetit, quantum motum est;' aut, 'Duplo vel triplo stetit, ad id quod motum est;' et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet, plus minus. Non est ergo tempus corporis motus. [Sidenote: XXV. Rursus Deum interpellat.] 32. Et confiteor tibi, Domine, adhuc ignorare me quid sit tempus; et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore {221} ista dicere, et diu me jam loqui de tempore, atque id* ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio quemadmodum dicam quod scio? Hei mihi qui nescio saltem quid nesciam! Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, [Sidenote: Ps. 17, 25.]_illuminabis tenebras meas_. [Sidenote: XXVI. Quomodo tempus metimur.] 33. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis tempore; item* ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer? Ipsum ergo tempus unde metior? An tempore breviore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? Sic enim videmur spatio brevis syllabae metiri spatium longae syllabae, atque id duplum dicere. Ita metimur spatia carminum spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum, et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis
PREV.   NEXT  
|<   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213  
214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   >>   >|  



Top keywords:

tempus

 

tempore

 
quantum
 

metimur

 

spatia

 
corporis
 

movetur

 
spatiis
 
nescio
 

metior


quamdiu
 

dicimus

 

Sidenote

 

Domine

 

dicere

 

corpus

 

metiri

 

aliquando

 

syllabae

 
temporis

illuminabis
 

stetit

 

spatio

 
versuum
 
moveri
 

spatium

 

Tantum

 
Quomodo
 

confiteor

 

metirer


loquor
 

carminum

 

mentior

 
longarum
 

igitur

 

syllabarum

 

quemadmodum

 

quando

 

nesciam

 
saltem

tenebras

 
brevis
 

metiar

 
Metior
 
perveniat
 

videmur

 
breviore
 

longius

 

cubiti

 
transtri