FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211  
212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   >>   >|  
tempus in aliquo spatio? Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla, et aequalia, et si quid hoc modo in tempore dicimus, nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? Utrum in futuro, unde praeterit? Sed quod nondum est, non metimur. An in praesenti, qua praeterit? Sed nullum spatium non metimur. An in praeterito, quo praeterit? Sed quod jam non est, non metimur. [Sidenote: XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.] 28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum aenigma. Noli claudere, Domine Deus meus bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista, et usitata et abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Quem percunctabor de his? et cui fructuosius confitebor* imperitiam meam, nisi tibi cui non sunt molesta studia mea, flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere* [Sidenote: Mat. 7, 11.]_nosti data bona dare filiis tuis_. Da, quoniam suscepi cognoscere*, [Sidenote: Ps. 72, 16.]_et labor est ante me_, donec aperias. Per Christum obsecro, in nomine ejus Sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. Et [Sidenote: Ps. 115, 1.]_ego credidi, propter quod et loquor_. Haec est spes mea; ad hanc vivo* ut [Sidenote: Ps. 26, 4.]_contempler delectationem Domini_. Ecce [Sidenote: Ps. 38, 6.]_veteres posuisti dies meos_, et transeunt; et quomodo, nescio. Et dicimus, Tempus et tempus, tempora et tempora; Quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille; {219} et, Quam longo tempore illud non vidi! et, Duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem. Dicimus haec, et audimus haec; et intelligimur, et intelligimus. Manifestissima et usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum. [Sidenote: XXIII. Quid sit tempus.] 29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus, ipsa sint tempora; et nil annui*. Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent coeli lumina, et moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros, et diceremus aut aequalibus morulis agi; aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breviore? Deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum
PREV.   NEXT  
|<   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211  
212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

tempus

 
tempora
 

metimur

 

tempore

 
praeterit
 

dicimus

 
claudere
 
diceremus
 

moveretur


Domine
 

obsecro

 

Christum

 

spatio

 

Audivi

 

audimus

 

intelligimur

 

intelligimus

 

rursus

 
quodam

inventio
 

latent

 

usitatissima

 
Manifestissima
 
Duplum
 

quomodo

 

transeunt

 
nescio
 

Tempus

 

Quamdiu


veteres
 

posuisti

 

quamdiu

 
syllaba
 

simplam

 

brevem

 

temporis

 

Dicimus

 

verbis

 
essent

nostris

 
longae
 

syllabae

 
loqueremur
 
diuturnos
 

breves

 
videre
 

communes

 

notitias

 
hominibus