FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208  
209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   >>   >|  
ros. 20. Ecce praesens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quatuor expletur, quarum prima caeteras futuras habet, novissima praeteritas; aliqua vero interjectarum ante se praeteritas, post se futuras. Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur; quidquid ejus avolavit, praeteritum est; quidquid ei* restat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod praesens dicatur. Quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. Ubi est ergo tempus quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus, "Longum est," quia nondum est quod longum sit; sed dicimus, "Longum erit." Quando igitur erit? Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex futuro, quod nondum est, esse jam coeperit, et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat praesens tempus, longum se esse non posse. [Sidenote: XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.] 21. Et tamen, Domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora, et alia breviora. Metimur etiam quanto sit brevius aut longius illud tempus quam illud; et respondemus duplum esse hoc vel triplum, {216} illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud. Sed praetereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur; praeterita vero quae jam non sunt, aut futura quae nondum sunt, quis metiri potest? nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est. Cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest; cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest. [Sidenote: XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.] 22. Quaero, Pater, non affirmo: Deus meus, praeside mihi et rege me. "Quisnam est qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus, puerosque docuimus, praeteritum, praesens, et futurum; sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens; et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? Nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? Neque enim potes
PREV.   NEXT  
|<   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208  
209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   >>   >|  



Top keywords:

praesens

 

longum

 
tempus
 

praeteritum

 

futurum

 
nondum
 

metiri

 
futuro
 
potest
 

dicimus


possit
 

futura

 

tantum

 

metimur

 

tempora

 

Sidenote

 

quoniam

 

quidquid

 

Longum

 
praeteritas

futuras
 

spatium

 

audebit

 
dicere
 
inveniebamus
 

brevius

 

appellandum

 
Metimur
 

breviora

 

quanto


praeterierit
 

praeterit

 

sentiri

 
longius
 

simplum

 

discutiamus

 

triplum

 

duplum

 

contractum

 
quantum

praeterita

 
sentiendo
 

praetereuntia

 
respondemus
 
Quaero
 

occulto

 
aliquod
 

procedit

 

aliquo

 
recedit