quod ab opere cessabas?
Idipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora antequam
faceres tempora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur
quaeritur quid tunc faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.
[Sidenote: XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.]
16. Nec tu tempore tempora praecedis, alioquin non omnia tempora
praecederes. Sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis
aeternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum
venerint, praeterita erunt; [Sidenote: Ps. 110, 28.]_tu autem idem ipse es,
et anni tui non deficiunt_. Anni tui nec eunt nec veniunt; isti enim nostri
et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam
stant; nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem
nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus
non quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim
succedit hesterno. Hodiernus tuus aeternitas[305]; ideo coaeternum
genuisti, cui dixisti, [Sidenote: Ps. 2, 7; Heb. 5, 5.]_Ego hodie genui
te._ Omnia tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo
tempore non erat tempus.
[Sidenote: XIV. Temporis differentiae tres.]
17. Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras.
Et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes: at illa si
permanerent, non essent tempora. Quid est enim tempus? Quis hoc facile
breviterque explicaverit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel
cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo
commemoramus quam tempus? Et intelligimus utique cum id loquimur,
intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si
nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim nescio: fidenter
tamen {214} dico scire me, quod si nihil praeteriret, non esset praeteritum
tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset,
non esset praesens tempus. Duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum
quomodo sunt, quando et praeteritum jam non est, et futurum nondum est?
Praesens autem si semper esset praesens, nec in praeteritum transiret; jam
non esset tempus, sed aeternitas. Si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit
quia in praeteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit,
illa est quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia
tendit non esse*?
[Sidenote: XV. M
|