FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204  
205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   >>   >|  
_quia Principium_ est, et _loquitur nobis_. [Sidenote: IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.] 11. _In_ hoc _Principio, fecisti, Deus, coelum et terram_, in Verbo tuo, in Filio tuo, in Virtute tua, in Sapientia tua, in Veritate tua, miro modo dicens, et miro modo faciens. Quis comprehendet? quis enarrabit? Quid est illud quod interlucet mihi, et percutit cor meum sine laesione; et inhorresco, et inardesco? Inhorresco inquantum dissimilis ei sum; inardesco inquantum similis ei sum. Sapientia, sapientia* ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere poenarum mearum; quoniam sic [Sidenote: Ps. 30, 11.]_infirmatus est in egestate* vigor meus_, ut non sufferam bonum meum, donec tu, Domine, qui [Sidenote: Ps. 102, 3-5.]_propitius factus es omnibus iniquitatibus meis_, etiam _sanes omnes languores meos_; quia et _redimes de corruptione vitam meam, et coronabis me in miseratione et misericordia, et satiabis in bonis desiderium meum; quoniam renovabitar juventus mea sicut aquilae_. _Spe enim salvi facti sumus_, et promissa tua [Sidenote: Rom. 8, 24. 25.]_per patientiam exspectamus_. Audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: [Sidenote: Ps. 103, 24.]_Quam magnificata sunt opera tua Domine, omnia in Sapientia fecisti!_ et illa _Principium_, et _in_ eo _Principio fecisti coelum et terram_. [Sidenote: X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.] 12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suae qui nobis dicunt: "Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram?" "Si enim vacabat," inquiunt, "et non operabatur aliquid, non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit*, et voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo iam vera aeternitas, ubi oritur voluntas quae non erat? Neque enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi {212} creatoris voluntas praecederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet voluntas ejus. Quod si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat; non veraciter dicitur aeterna illa substantia: si autem voluntas Dei sempiterna erat ut esset creatura; cur non sempiterna et creatura?" [Sidenote: XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.] 13. Qui haec dicunt, nondum te intelligunt, o Sapientia Dei, lux mentium; n
PREV.   NEXT  
|<   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204  
205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

voluntas

 
terram
 

Sapientia

 

coelum

 
aliquid
 

creatura

 
fecisti
 
inquantum
 

Domine


creaturam
 

substantia

 

inardesco

 

aeternitas

 

antequam

 

quoniam

 

semper

 

dicunt

 

conderet

 
Principio

faceret
 

sempiterna

 

interlucet

 
Principium
 
cessavit
 

clamabo

 

exstitit

 
oraculo
 

magnificata

 

Obtrectantes


vetustatis
 

operabatur

 

deinceps

 
inquiunt
 

vacabat

 

faciebat

 

quemadmodum

 

Objectioni

 

respondet

 
veraciter

dicitur

 
aeterna
 

nescit

 
tempora
 
mentium
 

intelligunt

 
nondum
 

exortum

 

oritur

 
nunquam