FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79  
80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   >>   >|  
rcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex iis, qui illum audierant, maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret, unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate.... * * * * * ACADEMICORUM POSTERIORUM FRAGMENTA. EX LIBRO I. 1. Nonius p. 65 Merc. _Digladiari dictum est dissentire et dissidere, dictum a gladiis. Cicero Academicorum lib. I._: quid autem stomachatur Menesarchus? quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus? 2. Nonius s.v. _concinnare_ p. 43. _Idem in Academicis lib. I._: qui cum similitudine verbi concinere maxime sibi videretur. EX LIBRO II. 3. Nonius p. 65. _Aequor ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II. vocabulum accepisse confirmat_: quid tam planum videtur quam mare? e quo etiam aequor illud poetae vocant. 4. Nonius p. 69. _Adamare Cicero Academicorum lib. II._: qui enim serius honores adamaverunt vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse. 5. Nonius p. 104. _Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II._: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti. 6. Nonius p. 121. _Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere? cuius et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua. 7. Nonius p. 162. _Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? mare nonne caeruleum? at eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit: et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum.... 8. Nonius p. 162. _Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.:_ atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis. 9. Nonius p. 394. _Siccum dicitur aridum et sine humore ... Siccum dicitur et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.:_ alius (_color_) adultis, alius adulescentibus, alius aegris, _alius sanis_, alius siccis, alius vinulentis ... 10. Nonius p. 474. _Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.:_ si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus. 11. Nonius p. 545. _Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.:_ quibus etiam alabaster plenus unguenti puter esse videtur. EX LIBRO III. Cicero ad Att. XVI. 6. Sec.4. _De gloria librum ad te misi: at in eo_ prooemium _id est, quod in Academico tertio._
PREV.   NEXT  
|<   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79  
80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   >>   >|  



Top keywords:

Nonius

 
Academicorum
 

Cicero

 
Academicis
 

videtur

 

dicitur

 
Siccum
 

dictum

 

tinctum

 

quodam


Perpendiculi

 
quidem
 

normae

 

infectum

 

obscuro

 

positum

 

Purpurascit

 
caeruleum
 

cornua

 

senescentis


hebetiora

 

acutiora

 

videntur

 

dicere

 

potesne

 
purpurascit
 
nascentis
 

liniamenta

 
obtuso
 

alabaster


quibus
 

plenus

 

unguenti

 

Alabaster

 
obscure
 

superum

 

admodum

 

cernimus

 
prooemium
 

Academico


tertio

 
librum
 

gloria

 

urinantur

 

aridum

 
humore
 

sobrium

 
madidum
 

egeremus

 

perpendiculis