FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126  
127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   >>   >|  
Stoicis, summum bonum esse frui rebus iis, quas primas natura conciliavisset. Honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit. XLIII. 132. Iam illud perspicuum est, omnibus iis finibus bonorum, quos exposui, malorum finis esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar: modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat: 'Quemlibet, modo aliquem.' Nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. Licetne--omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem--per ipsum Antiochum? qui appellabatur Academicus, erat quidem, si perpauca mutavisset, germanissimus Stoicus. Erit igitur res iam in discrimine. Nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae. Utrumque non potest. Est enim inter eos non de terminis, sed de tota possessione contentio. Nam omnis ratio vitae definitione summi boni continetur, de qua qui dissident, de omni vitae ratione dissident. Non potest igitur uterque sapiens esse, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter. Si Polemoneus, peccat Stoicus, rei falsae adsentiens--nam vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum--: sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos _et_ Peripateticos dicenda. Hic igitur neutri adsentietur? Sin, inquam, uter est prudentior? 133. Quid? cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his, quos amat, Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria. At hoc Antiocho vehementissime displicet. Liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide, inquit: statue aliquando quidlibet. Quid, quod quae dicuntur et acuta mihi videntur in utramque partem et paria? nonne caveam ne scelus faciam? Scelus enim dicebas esse, Luculle, dogma prodere. Contineo igitur me, ne incognito assentiar: quod mihi tecum est dogma commune. 134. Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. Quid Antiochus? Etiam, inquit, beatam, sed non beatissimam. Deus ille, qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic, qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse, partim etiam necessaria. Sed ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente. Et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala, tamen eum, qui in his omnibus sit, beatum fore censeat, si sapiens sit. Dist
PREV.   NEXT  
|<   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126  
127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   >>   >|  



Top keywords:

igitur

 

Stoicus

 

sapiens

 
potest
 
Stoicis
 

omnibus

 

partim

 

virtuti

 

dissident

 

beatam


inquit

 

sequar

 

Antiochus

 
quidem
 
natura
 

bonorum

 
caveam
 

partem

 

utramque

 
quidlibet

scelus

 

faciam

 

dicuntur

 

Scelus

 

videntur

 

tandem

 
indicat
 

probanda

 

Placet

 
sapienti

prudentior

 

dissentit

 
quibusdam
 

peccata

 
considerare
 

sententiam

 

Praecide

 

statue

 

dicebas

 

Liceat


Antiocho

 

vehementissime

 

displicet

 

aliquando

 

dissensio

 
copioseque
 
diserte
 

dicente

 

Theophrasto

 
praesertim