FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129  
130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   >>   >|  
ant, nisi forte, quod gloriosum sit in volgus, id honestum velimus dicere: fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam, hanc regulam, hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset, eum numquam quid in vita sequeretur habiturum. 141. Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? Tam moveor quam tu, Luculle, neque me minus hominem quam te putaveris. Tantum interest, quod tu, cum es commotus, adquiescis, adsentiris, approbas, verum illud certum, comprehensum, perceptum, ratum, firmum, fixum esse vis, deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes: ego nihil eius modi esse arbitror, cui si adsensus sim, non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint. 142. Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique verum esse, quod cuique videatur: aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intimas nihil putant esse iudicii: aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit. Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit. 143. Num quid horum probat noster Antiochus? Ille vero ne maiorum quidem suorum. Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem nusquam. XLVII. Quid ergo Academici appellamur? an abutimur gloria nominis? aut cur cogimur eos sequi, qui inter se dissident? In hoc ipso, quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit, si quid ita conexum est, ut hoc, 'si dies est, lucet,' quanta contentio est! Aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid? cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet! quid? duo vel principes dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines, nonne multis in rebus dissentiunt? 144. Quid me igitur, Luculle, in invidiam et tamquam in contionem vocas? et quidem, ut seditiosi tribuni solent, occludi tabernas iubes? quo enim spectat illud, cum artificia tolli quereris a nobis, nisi ut opifices concitentur? qui si undique omnes convenerint, facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnis, qui in contione stabunt, exsules, servos, insanos esse dicatis: dei
PREV.   NEXT  
|<   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129  
130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   >>   >|  



Top keywords:

iudicium

 
Luculle
 

Chrysippo

 

sensibus

 

moveri

 

quidem

 

cuique

 

aliter

 
multis
 

ratione


igitur

 

gloria

 

contione

 

nominis

 

stabunt

 
Academici
 

appellamur

 

exsules

 
abutimur
 

invidiosa


primum

 

elementis

 

dialectici

 

docent

 
dissident
 

cogimur

 

servos

 

loquendi

 

sequitur

 

maiorum


suorum

 

Xenocratem

 
multum
 
probati
 

insanos

 

nusquam

 

politius

 

acutius

 

Aristotelem

 

dicatis


profecto

 
iudicare
 

homines

 

dissentiunt

 

invidiam

 

opiniosissimi

 

Archidemus

 

dialecticorum

 
principes
 
Antipater