FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  
rahor: tum hoc mihi probabilius, tum illud videtur, et tamen, nisi alterutrum sit, virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant. XLIV. 135. Quid? illa, in quibus consentiunt, num pro veris probare possumus? Sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia efferri. Age, haec probabilia sane sint: num etiam illa, numquam timere, numquam dolere? Sapiensne non timeat, si patria deleatur? non doleat, si deleta sit? Durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero, Antioche, minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint _ab_ Academia vetere decreta, ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent? Mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse quendam modum. Legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu. Est enim non magnus, verum aureolus et, ut Tuberoni Panaetius praecipit, ad verbum ediscendus libellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas: metum cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae, ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant, recte secusne alias viderimus. 136. Atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam irruperit nescio: illa vero ferre non possum, non quo mihi displiceant: sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae [Greek: paradoxa] nominantur, sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit? hos enim quasi eosdem esse voltis. Illi umquam dicerent sapientis solos reges, solos divites, solos formosos? omnia, quae ubique essent, sapientis esse? neminem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem? postremo, solum civem, solum liberum? insipientis omnis peregrinos, exsules, servos, furiosos? denique scripta Lycurgi, Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges? ne urbis quidem aut civitatis, nisi quae essent sapientium? 137. Haec tibi, Luculle, si es adsensus Antiocho, familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia: mihi autem bono modo, tantum quantum videbitur. XLV. Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et M. Marcello coss. praetor esset, eum, qui cum avo tuo, Luculle, consul fuit, doctum sane hominem, ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse
PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 
praeter
 

numquam

 

sapientis

 

doleat

 

scripta

 

Luculle

 

essent

 
nescio
 

dicebant


animum

 

irruperit

 

quemquam

 

quinquevirum

 

praetorem

 
imperatorem
 

insipientis

 

peregrinos

 
liberum
 

veterem


postremo

 

Academiam

 

possum

 

sapientem

 
Socratica
 

umquam

 

dicerent

 

divites

 

Xenocrates

 

Aristoteles


eosdem

 

voltis

 
formosos
 
nominantur
 

pleraque

 

tetigit

 

neminem

 

consulem

 

mirabilia

 

Stoicorum


paradoxa

 
ubique
 

displiceant

 

sapientium

 

Albinum

 

Scipione

 

Marcello

 

starent

 
Capitolio
 
Clitomachum