FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105  
106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   >>   >|  
tere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et, quod tu mihi das, accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit, idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. Neutrum, inquies, illorum. Nitamur igitur, nihil posse percipi: etenim de eo omnis est controversia. XXII. 69. Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa, quae a me defenduntur, et didicit apud Philonem tam diu, ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de his rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. Quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur auctoritas. Quis enim iste dies illuxerit quaero, qui illi ostenderit eam, quam multos annos esse negitavisset, veri et falsi notam. Excogitavit aliquid? Eadem dicit quae Stoici. Poenituit illa sensisse? Cur non se transtulit ad alios et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. Quid? eum Mnesarchi poenitebat? quid? Dardani? qui erant Athenis tum principes Stoicorum. Numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere. 70. Unde autem subito vetus Academia revocata est? Nominis dignitatem videtur, cum a re ipsa descisceret, retinere voluisse, quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut ii, qui se sequerentur, Antiochii vocarentur. Mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia: haec Academicorum est una sententia, quam reliquorum philosophorum nemo probet. Itaque cessit, et ut ii, qui sub Novis solem non ferunt, item ille, cum aestuaret, veterum, ut Maenianorum, sic Academicorum umbram secutus est. 71. Quoque solebat uti argumento tum, cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum comprehendisset certa illa nota, qua adsentiri dicitis oportere, illudne, quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum: qui ex illius commutata sententia docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse, quod non eodem modo possit a falso, is curavit _ut_ quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura, nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt. XXIII. 72. Et primum quo
PREV.   NEXT  
|<   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105  
106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   >>   >|  



Top keywords:

sapientem

 

percipi

 

postea

 

videtur

 

Academicorum

 

multos

 

philosophorum

 

sententia

 

possit

 

aliquid


igitur
 

reliquorum

 

probet

 
umbram
 

Itaque

 

communia

 

Luculle

 

cessit

 
ferunt
 

aestuaret


veterum

 

Maenianorum

 
sperare
 

primum

 

sequerentur

 
dicerent
 

facere

 

voluisse

 

gloriae

 

Antiochii


vocarentur
 

omnium

 
Etenim
 
ceteris
 

concursum

 

sustinere

 

potuisse

 

secutus

 

honesti

 

voluptatem


summum
 

defensitavisset

 

honestum

 

credidisset

 
Dionysio
 

argumentum

 

curavit

 

signari

 

animis

 
vellet